Arcana Coelestia (Elliott) n. 1941

Previous Number Next Number See English 

1941. `Et non numerabitur prae multitudine': quod significet multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; per haec significatur verum, quod sic multitudine crescet a bono: apud Dominum, de Quo hic in sensu interno agitur, quia Divina et Infinita omnia, illa non sunt expressibilia, quare ut idea possit aliqua capi quomodo se habet cum multiplicatione veri ex bono, de homine dicendum: apud hominem qui in bono est, hoc est, {1}in amore et charitate, semen a Domino ita fructificatur et multiplicatur ut prae multitudine numerari nequeat; dum vivit in corpore non ita, sed in altera vita incredibiliter; quamdiu enim homo in corpore vivit, est semen in humo corporea, et ibi inter implexa et densa quae sunt scientifica et voluptates, tum curae et sollicitudines; at his exutis, quod fit dum transit in alteram vitam, semen exsolvitur illis, et excrescit, sicut solet semen arboris cum surgit ex humo, crescere in virgultum, tum in magnam arborem, et dein multiplicari in arborum hortum; omnis enim scientia, intelligentia et sapientia, et illarum jucunda et felicia ita fructificantur et multiplicantur, et sic crescunt in aeternum, et hoc ex minimo semine, ut Dominus docet de grano sinapis, Matth. xiii 31, quod satis constare potest (c)a scientia, intelligentia, et sapientia angelorum, quae tunc, cum fuerunt homines, illis fuit ineffabilis. @1 i qui.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church