Arcana Coelestia (Elliott) n. 2411

Previous Number Next Number See English 

2411. Quod `apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus' significet quod Dominus potenter detinuerit a malis, et sic corroboraverit bona et vera significat per `Lotum, uxorem ejus, et filias ejus,' constat (c)a significatione `virorum' quod sit Dominus, de qua supra; ex significatione `manu quod sit potentia, de qua n. 878; tum a significatione `Loti' quod sit bonum charitatis, de qua n. 2324, 2351, 2371, 2399; ex significatione `uxoris' quod sit verum fidei, de qua in sequente vers. 26; et a significatione `filiarum' quod sint affectiones veri et boni, de qua n. 489-49 2362; tum denique (c)ab illis quae dicta sunt n. 2388, nempe quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum detinetur homo a malo, proinde quod tantum corroborentur bona et vera significata per `Lotum, uxorem ejus, et duas filias ejus'; [2] hoc quoque quisque ex propria experientia, si reflectit, scire potest; quantum enim removetur a corporeis et mundanis, tantum in idea spirituali est, hoc est, elevatur versus caelum, ut fit, quando est {1} in aliquo cultu sancto quando in aliqua tentatione, tum quando in infortuniis aut in morbis; quod tunc remota sint corporea et mundana, hoc est, amores eorum, notum est; causa est, quae dicta, quod caeleste et spirituale a Domino continue influat, sed est malum et inde falsum, et est falsum et in malum, quae a corporeis et mundanis influunt, quae obstant quin recipiatur. @1 est after sancto.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church