Arcana Coelestia (Elliott) n. 2412

Previous Number Next Number See English 

2412. `In clementia Jehovae super eum': quod significet gratia et misericordia, constat ex significatione clementiae Jehovae, quae non alia esse potest quam gratia et misericordia; (m)quod homo detineatur a malo, et teneatur in bono a Domino, sit ex pura misericordia, videatur n. 1049. Quod dicatur et gratia et misericordia, ex causa de qua n. 598, 981, nempe, quod qui in vero sunt et inde bono, modo gratiam, at qui in bono et inde in vero, misericordiam Domini implorent; quod venit ex dissimili humiliationis et in adorationis statu apud unum quam apud alterum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church