Arcana Coelestia (Elliott) n. 2434

Previous Number Next Number See English 

2434. `Dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc': quod significet annuentiam si interiora in vero trahant aliquid a bono, constat a significatione `faciei;' facies in Verbo pluries occurrit, et ibi significat interiora, ut n. 358, 1999 ostensum; etiam cum facies tribuitur Jehovae seu Domino, significat misericordiam, pacem, bonum {1}, n. 222, 223; hic itaque bonum quod interius est in vero; quare `acceptare faciem' est annuere si interiora in vero trahunt aliquid de bono: `quoad verbum hoc' est quoad hanc rem. Quod verum non sit nisi intus in eo sit bonum, videatur n. 1496, 1832, 1900, 1904, 1928, 2063, 2173, 2269, 2401, (x)2403, 2429; et quod beatitudo et felicitas homini post mortem non sit ex vero, sed ex bono quod in vero, n. 2261, inde tanto beatius et felicius ei, quanto plus boni in vero. Quod bonum sit intus in vero et faciat ut verum sit, constare etiam potest ex bonis et veris in ipsis mundanis; cum homo in his aliquid ut bonum arripit et agnoscit, tunc quicquid huic bono favet, hoc dicit verum; quicquid autem non favet, hoc rejicit et vocat falsum: dicere etiam potest quod verum sit {2} quod non favet isti bono, sed tunc simulat, et aliud cogitat: ita quoque in spiritualibus. @1 et.$ @2 non I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church