Arcana Coelestia (Elliott) n. 2435

Previous Number Next Number See English 

2435. Quod `non evertam urbem de qua locutus [es] significet quod sic non periret, nempe homo apud quem verum in quo intus est bonum, constat a significatione `urbis' quod sit verum, de qua n. 402, 2268, 2428. Ab antiquissimis temporibus controversum est quid primogenitum Ecclesiae, an charitas vel an fides, ex causa quia per vera fidei regeneratur homo et fit Ecclesia; sed qui praetulerunt fidem, et eam primogenitum fecerunt, lapsi sunt omnes in haereses et falsitates, et tandem charitatem prorsus exstinxerunt; sicut legitur de `Caino' per quem talis fides significatur, quod tandem `occiderit fratrem Habelem' per quem significatur charitas; similiter post {1} de `Reubene,' filio primogenito Jacobi, per quem quoque significatur fides, sed `is polluit patris sui cubile,' Gen. xxxv 22, xlix 4, quare indignus factus, et primogenitura data [est] Josepho, Gen. (x)xlviii 5; 1 Chron. v 1. [2] Inde lites omnes, tum leges, de primogenitum in Verbo. Causa quod ita controversum fuerit, erat quia nesciebant, sicut (t)hodie etiam nescitur, quod tantum fidei sit homini quantum charitatis, et dum regeneratur homo quod charitas occurrat fidei, seu quod idem, bonum occurrat vero, et singulis ejus se insinuet et inaptet, ac faciat quod fides sit fides; et sic quod charitas sit ipsum primogenitum Ecclesiae, tametsi coram homine aliter apparet, videatur etiam n. 352, 367. Sed quia de his agitur multum in sequentibus, plura, ex Divina Domini Misericordia, ibi. @1 postea.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church