Arcana Coelestia (Elliott) n. 2697

Previous Number Next Number See English 

2697. `Tolle puerum': quod significet spirituale quoad verum, constat a significatione `pueri' quod sit spirituale cumprimis {1} quoad verum, de qua n. 2677, 2687: spiritualis enim Ecclesiae homo per vera fidei regenerari videtur, sed nescit quod per bonum veri, nam id non apparet, solum se manifestat in affectione veri, et dein in vita secundum verum; nusquam aliquis regenerari potest per verum nisi cum vero sit bonum, nam verum absque bono est nullius vitae; quare per verum separatum a bono non aliqua nova vita, quae tamen homini per regenerationem. @1 imprimis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church