Arcana Coelestia (Elliott) n. 2698

Previous Number Next Number See English 

2698. `Et corrobora manum tuam in illo': quod significet sustentationem inde, constat a significatione `corroborari' quod sit sustentari, et a significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, quae est sustentationis; `in illo,' seu puero, est inde, nempe ex spirituali quoad verum: qui in dolore interno sunt ac in desperatione ex privatione veri ii elevantur et sustentantur unice per verum, quia de hoc illis dolor et desperatio: (o)qui in affectione boni sunt, bonum apud eos desiderat bonum sicut esuriens panem, qui autem in affectione veri sunt, bonum apud eos desiderat verum, sicut sitiens aquam. Quid hic `corroborare manum in illo,' non alicui intellectum erit nisi a sensu interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church