Arcana Coelestia (Elliott) n. 3024

Previous Number Next Number See English 

3024. Quod `non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae' significet quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, constat a significatione `accipere mulierem' quod sit conjungi per foedus conjugii; ex significatione `filii mei,' nempe Jishaki, quod sit Rationale Divinum Domini, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; a significatione `filiarum' quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 568, 2362: et a significatione `Canaanitae' quod sit malum, de qua n. 1444, 1573, 1574; inde est quod `filiae Canaanitae' sint affectiones quae a vero discordant. Agitur hic de vero Divino quod adjungendum bono Divino Rationalis Domini, ut videri potest a contentis n. 3013; per `mulierem' quae foedere conjugii associanda, intelligitur ipsum illud verum quod per viam communem ex naturali homine evocandum; per `filium meum' intelligitur Rationale Domini quoad bonum cui adjungendum seu associandum; inde scire potest {1}quod per `non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae,' significetur quod non conjungeretur alicui affectioni quae a vero discordat; omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, nusquam enim aliquod verum intrat in rationale hominis et ibi conjungitur nisi per affectionem, nam in affectione est bonum amoris, quod unice conjungit, n. 1895, quod etiam notum potest esse {2}ei qui reflectit. [2] Quod `filiae Canaanitae' significent affectiones quae a vero discordant, hoc est, affectiones falsi, constare potest a significatione `filiarum'; filiae enim in Verbo multis {3}locis nominantur, et quisque ibi videre potest quod non filiae intelligantur, sicut filia Zionis, filia Hierosolymae, filia Tarshish, filia populi Mei, quae quod sint affectiones boni et veri, in locis supra adductis ostensum est; et quia sunt affectiones boni et veri, etiam sunt Ecclesiae, nam Ecclesiae sunt Ecclesiae ex affectionibus illis; inde est quod per `filiam Zionis' significetur Ecclesia caelestis, et hoc ex affectione boni; per `filiam autem Hierosolymae' Ecclesia spiritualis, ex affectione veri, n. 2362, (m)etiam per filiam populi Mei, Esai. xxii 4; Jer. vi 14, 26; viii 19, 21-23; xiv 17; Thren. ii 11; iv 6; Ezech. xiii 17(n). [3] Inde patet quid per filias gentium, ut per `filias Philistaeorum, filias Aegypti, filias Tyri et Zidonis, filias Edomi, filias Moabi, filias Chaldaeorum et Babelis, filias Sodomae' significatur, quod nempe affectiones mali et falsi, ex quibus religiosa illorum, ita ipsa religiosa; quod haec sit significatio filiarum, constare potest ab his locis; (m)apud Ezechielem, Filiae gentium lamentabuntur Aegyptum,...plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam, illam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum descendentibus foveam, xxxii 16, 18;

`filiae gentium magnificarum' pro affectionibus mali: apud Samuelem, Ne indicate in Gath, ne evangelizate in plateis Askalonis, forte gaudent filiae Philistaeorum,...forte exsultant filiae praeputiatorum, 2 Sam. i 20:

apud Ezechielem, Scortata es cum filiis Aegypti,...dedi te in animam odentium te, filiarum Philistaeorum,...antequam revelaretur malum tuum, sicut tempus ignominiae filiarum Syriae, et omnium circuituum ejus, filiarum Philistaeorum contemnentium te e circuitu, xvi 26, 27, 57;

quod non filiae hic intellectae sint, quisque videre potest, sed quod religiosa talium qui significantur per `Philistaeos,' quae talia quod multum loquantur de fide, et nullam fidei vitam agunt, videatur n. 1197, 1198; inde etiam dicti sunt `praeputiati,' hoc est, absque charitate: [4] apud Jeremiam, Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti....Vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti. Pudefacta est filia Aegypti,...data in manum populi septentrionis, xlvi 11, 19, 24;

`filia Aegypti' pro affectione ratiocinandi de veris fidei num ita sit, ex scientificis; ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est `quod nihil credatur nisi quod sensibus capitur, ita nihil veri fidei, videatur n. 215, 232, 233, 1164, 1165, 1386, 1385, 2196, 2203, 2209, 2568, 2588: apud Esaiam, Dixit, Non {5}addes amplius exsultare oppressa virgo filia Zidonis, xxiii 12:

apud Davidem, Filia Tyri in munere, facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. xlv 13 [A.V. 12];

quid filia Zidonis et filia Tyri, patet a significatione Zidonis et Tyri, de qua n. 1201 apud Jeremiam, Gaude et laetare filia Edomi;...consummata est iniquitas tua filia Zionis, non addet migrare facere te, visitabitur iniquitas tua filia Edomi, Thren. iv [21], 22:

apud Esaiam, Sicut avis vagabunda, nidus emissus, erunt filiae Moabi, xvi 2:

apud eundem, Descende et sede super pulvere virgo filia Babelis, sede ad terram, non thronus, filia Chaldaeorum....Sede silens, et intra in tenebras filia Chaldaeorum, quia non addes, vocent te dominam regnorum, xlvii 1, 5:

apud Jeremiam, Populus veniens e septentrione,...ordinatus sicut vir ad bellum, super te filia Babelis, l 41, 42 apud eundem, Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, li 33: apud Zachariam, Heu Zion eripe te, habitans cum filia Babelis, ii 11 [A.V.ii 7]:

apud Davidem, Filia Babelis vastata est, Ps. cxxxvii 8:

apud Ezechielem, Sorores tuae, Sodoma et filiae ejus redibunt ad antiquum suum; et Samaria et filiae ejus redibunt ad antiquum suum, xvi 55;

quod {6}in his locis per `filias' non filiae intellectae sint, quisque (t)videre potest, sed quod affectiones quae a vero discordant, ita religiosa quae sunt inde; [5] quaenam autem religiosa sunt, patet a significatione illorum populorum, ut ab Edomi, Moabi, Chaldaeorum, Babelis, Sodomae, Samariae, de quibus passim in explicationibus ad capita priora Geneseos: inde nunc constat quid per `filias Canaanitae' hic loci significatur. Quod non contraherent matrimonia cum filiabus 6 Canaanitarum, spectabat quoque illa spiritualia, quod bonum et falsum, ac malum et verum, non conjungerentur, inde enim profanatio; prohibitio etiam erat repraesentativum illius rei, de qua Deut. vii 3, et apud (x)Malachiam, Profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quod amavit et maritavit filiam dei alieni, ii 11. @1 A had quod non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae, in sensu interno illa significetur nempe quod non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, d nempe...discordat.$ @2 unicuivis$ @3 i in$ @4 ut$ @5 addas$ @6 hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church