Arcana Coelestia (Elliott) n. 3025

Previous Number Next Number See English 

3025. `Cujus ego habito in medio': quod significet discordantia in humano materno quae cingunt, constat ex significatione `habitare in medio,' nempe Canaanitae, quod sint illa quae circumcirca sunt, seu quae cingunt; quae quod sint discordantia a vero, constat ab illis quae mox supra dicta sunt de significatione `filiarum Canaanitae': quod haec sint illa quae Dominus ex materno per hereditarium accepit, et quae postea cum Humanum Suum Divinum fecit, expulit, constare potest ex illis quae prius de eadem re n. 1414, 1444, 1573, 2159, 2574, 2649 dicta et ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church