Arcana Coelestia (Elliott) n. 3080

Previous Number Next Number See English 

3080. `Et puella bona aspectu valde': quod significet affectionis veri pulchritudinem, constat a significatione `puellae' quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067: `bona aspectu valde' quod significet pulchritudinem, hic affectionis veri quia `puella' dicitur, inde est quia omnis pulchritudo est a bono in quo innocens; ipsum bonum cum ex interno homine influit in externum, facit pulchrum, omne humanum pulchrum est inde: hoc quoque constare potest ex eo quod non afficiatur quisquam ex facie alicujus, sed ex affectione quae elucet ex facie; et quod illi qui in bono sunt, afficiantur ex affectione boni quae ibi, ac in tantum, quantum innocentiae est in bono; ita est spirituale in naturali quod afficit, non autem naturale absque spirituali; similiter illi qui in bono sunt, ab infantibus, qui illis in tantum pulchri apparent, in quantum innocentia charitatis est in facie, gestu, loquela: quod bonitas et charitas sit quae format et (x)facit pulchrum, videatur n. 553: inde nunc est quod `puella bona aspectu valde' significet pulchritudinem affectionis veri in quo bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church