Arcana Coelestia (Elliott) n. 3081

Previous Number Next Number See English 

3081. `Virgo, et vir non cognoverat illam': quod significet purum ab omni falso, constat a significatione `virginis'; virgo in Verbo passim nominatur, et ibi per virginem significatur regnum Domini, tum quoque Ecclesia, et inde unusquisque qui est regnum Domini aut qui est Ecclesia, et hoc ex amore conjugiali qui in castis virginibus est; amor conjugialis in sensu spirituali est affectio boni in vero, et {1}affectio veri a bono, ex quibus quasi conjugio conjunctis amor conjugialis, videatur n. 2508, 2618, 2727-2729; qui quia in virgine, ut dictum, spectatur, regnum Domini, quod etiam comparatur conjugio et vocatur conjugium, dicitur virgo: quod `vir non cognoverit illam' significet purum ab omni falso, est quia per `virum' in Verbo non modo significatur rationale verum, sed etiam in opposito sensu falsum, videatur n. 265, 749, 1007, ita `cognosci a viro' est contaminari falso, et `non cognosci a viro' est purum esse a falso; per `virum' hic non intelligitur vir conjugii. [2] Quod per `virginem' in Verbo significentur illi qui in regno Domini, seu quod idem, illi in quibus regnum Domini, constat apud Johannem, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit,...immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. xiv 4, 5;

[3] manifeste illi dicuntur virgines `qui sequuntur Agnum,' hoc est, qui in regno Domini, et quod immaculati. In proprio sensu sunt `virgines,' qui in amore in Dominum sunt, hoc est, caelestes, ita qui affectione boni; etiam `virgines' vocantur qui in charitate erga proximum, hoc est, spirituales, ita qui in affectione veri; ut a locis in Verbo constare potest; apud Esaiam, Contempsit te, subsannavit te, virgo filia Zionis, post te caput movit filia Hierosolymae, xxxvii 22;

ad regem Asshuris; `virgo filia Zionis' pro Ecclesia caelesti, `filia Hierosolymae' pro Ecclesia spirituali: [4] apud Jeremiam, Adhuc aedificabo te, et aedificaberis virgo Israelis, adhuc ornabis tympana tua, et exibis in choream ludentium:...fiet anima eorum sicut hortus irriguus, et non addent {2}dolere amplius, tunc laetabitur virgo in chorea, et juvenes et senes simul, xxxi 4, 12, 13;

`virgo Israelis' pro Ecclesia spirituali; affectio veri ex bono apud illam describitur hic ut alibi per `tympana et choreas': apud eundem, Viae Zionis lugentes,...sacerdotes ejus gementes, virgines ejus tristes....Torcular calcavit Dominus virgini filiae Jehudae....Videte dolorem meum, virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem, Thren. i 4, 15, 18;

`virgines' pro affectionibus boni et veri: alibi apud eundem, Mulieres in Zione compressae sunt, virgines in urbibus Jehudae, v 11;

`virgines' pro affectionibus boni: [5] apud Amos, Discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, et non invenient, in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 12, 13;

`virgines pulchrae' pro affectionibus veri, `juvenes' pro veris, seu quod idem, illi qui in illis, de quibus dicitur quod `discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, et non invenient,' ita quod `deficient siti': [6] apud Zachariam, Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum suum,...quia quanta bonitas ejus, et quanta pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare faciet virgines ix 16, 17;

`juvenes' pro veris, `virgines' pro affectionibus: apud Davidem, Tota gloriosa filia regis intus, de implexis auri vestis ejus; in acupictis adducitur regi, virgines post illam amicae ejus, adductae tibi, Ps. xiv 14, 15 [A.V. 13, 14];

`filia regis' pro regno spirituali Domini; `virgines post illam amicae ejus' pro affectionibus veri: [7] apud eundem, Viderunt gressus tuos Deus, gressus Dei mei in sanctuario, praecesserunt canentes post pulsantes citharam, in medio adolescentularum tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25];

`adolescentulae tympanizantes' etiam pro affectionibus veri: distinguuntur adolescentulae a virginibus per innocentiam, `virgines' dicuntur ex amore conjugiali, ita qui in innocentia, nam amor conjugialis est ipsa innocentia, videatur n. 2736; ideo apud Johannem in loco citato dicuntur `sequi Agnum quo vadit'; per `Agnum' enim Dominus quoad innocentiam intelligitur; ac omnes qui in caelo `virgines' vocantur ab innocentia quae in bono eorum; secundum quantum et quale innocentiae in bono `sequuntur Agnum.'(n)

@1 affectione I$ @2 dolore I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church