Arcana Coelestia (Elliott) n. 3242

Previous Number Next Number See English 

3242. `Et filii Midianis, Ephah et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah': quod significet a tertia sorte derivationes, constare potest a repraesentatione `Midianis' quod sint illi qui in vero fidei, de qua {1}infra, et cum illi qui in vero fidei sunt `Midian,' sequitur quod `filii' sint derivationes inde. Cum illis qui in vero fidei sunt, ita se habet: in regnum Domini nullus admittitur nisi qui in bono fidei est, bonum enim fidei est vitae, fidei vita manet, non autem fidei doctrina nisi quantum haec cum vita unum facit; at usque qui in vero fidei sunt, hoc est, qui profitentur fidem, et eam dicunt essentialem, ex eo quod ita didicerunt, et tamen usque in bono vitae sunt, hoc est, qui corde sunt Christiani, non ore, illi in spirituali regno Domini sunt; facile enim aliquis persuaderi potest quod fides sit essentiale, cum ita traditur a magistris, et {2}is in puerili aetate imbuitur opinione illa, et {3}quia illi qui doctissimi audiunt, et antistites, ita dicunt, {4}quorum quidam timent dicere vitae bonum, quia vita illos damnat, praeterea etiam quia illa quae sunt fidei, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt charitatis: qui ergo in vero fidei sunt, et usque in bono vitae, illi sunt qui vocantur `Midian'; vero autem secundum quae vivunt, sunt `filii Midianis': [2] sicut illi qui in vero fidei {5}conjuncto bono ejus, (t)sunt `Midian' ita quoque in opposito sensu illi qui in falso sunt ex eo quod bonum vitae non illis; ut ex sequentibus constare potest; apud Esaiam, Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6;

ubi de regno spirituali Domini, `dromades Midianis et Ephae' pro doctrinalibus; doctrinalia boni sunt `aurum,' doctrinalia veri sunt `tus,' utraque sunt `laudes Jehovae'; inde etiam patet, {6}quid Ephah significat. Quod per `Midianitas' qui extraxerunt Josephum e fovea, ac vendiderunt Jishmaelitis, (c)et in Aegyptum Potiphari, Gen. xxxvii 28, 36, significentur illi qui in vero simplicis boni, videbitur, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ad versus illos. [3] Quod etiam per `Midianem' significentur illi qui in falso, quia {7}bonum vitae non illis, constare potest ex illis quae de Midiane apud Mosen dicuntur, quod nempe, Seniores Moab et seniores Midianis, cum praestigiis in manu, iverint ad Bileamum, et locuti sint ad illum verba Balaki, Num. xxii 4, 7, seq. `Moabus' in bono sensu pro illis qui in bono naturali sunt et se facile seduci patiuntur, at in opposito pro illis qui adulterant bona, n. 2468; `Midian' bono sensu pro illis qui in vero simplicis boni, ut dictum, (c)et ita se facile persuaderi sinunt; in opposito, ut hic, pro illis qui falsificant vera; falsificationes significantur per `praestigias in manu,' {8}et facta ex falsis per quod miserint ad Bileamum contra filios Israelis, qui sunt bona et inde vera fidei. [4] Scortationes filiorum Israelis cum Midianitarum feminis, propter quas plaga, quae sedata per quod Pinhasus transfoderit Midianitidem et virum Israelis in lupanari; Num. xxv 6-8, seq., simile significant, nam per `scortationes' repraesentabantur falsificationes veri, n. 2466, 2729; et quia falsificatione veri {9}sunt quae in sensu interno significantur per scortationes, ideo ex mandato, Duodecim mille ex filiis Israelis percusserunt illos, occiderunt eorum reges, et omnem masculum, (c)ac mulieres, quas captivas duxerunt, quae cognoverant virum; et {10}praedam inter se diviserunt Num. xxv 16, 17; xxv 16 ad fin., quod `duodecim mille' essent, erat quia duodecim significant omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f, per quae falsa destruuntur; `reges' quos occiderunt, sunt falsa, etiam `masculus'; `mulieres, quae cognoverant virum' sunt affectiones falsi, `praeda, quae aurum, argentum pecora' sunt vera quae falsificata, inde patet quod omnia et singula ibi sint repraesentativa punitionis (c)et destructionis falsi per vera. [5] Similiter quae de Midianitis referuntur in Libro Judicum, nempe, Quod filii Israelis, quia fecerunt malum in oculis Jehovah dati sint in manum Midianis septem annis; et quod filii Israeli propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus, et antra et munitiones; et quando Israel fecit sementem, quod Midian et Amalek, et filii orientis ascenderint et corruperint proventum terrae illorum; ac dein quod liberati a Gideone per trecentos qui lamberunt lingua aquas sicut canis, et quod domum missi, qui procubuerunt super genua et biberunt, praeter plura, de quibus cap. vi, vii, viii;

ibi quoque omnia et singula sunt repraesentativa falsificationes veri, et propter id punitiones, usque ad illud quod destruerentur per talia quae significantur per `lambere lingua aquas ut canis'; quid autem singula in sensu interno significant, prolixum nimis foret hic explicare; ex Divina Domini Misericordia, suo loco dicetur: apud Habakkuk, Vidit et dissipavit gentes, et dispersi sunt montes temporis, et humiliarunt se colles saeculi; sub {11}aven vidi tentoria Kushanis, contremuerunt cortinae terrae Midianis, iii 6, 7;

ibi de Adventu Domini; `tentoria Kushanis' pro religioso ex malo: `cortinae terrae Midianis' pro religioso ex falso. @1 mox$ @2 i sic$ @3 cum$ @4 imprimis quia illa quae sunt veri fidei, seu doctrinae, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt boni fidei seu charitatis, et praeterea timent illi dicere vitae bonum, quorum vita damnat, volentes quod etiam qui pessimae vitae sunt, salventur$ @5 conjunctio I$ @6 quod etiam Epha sit simile$ @7 A has bonum vitae non illis but d vitae; I has bonae vitae non illis; T changes bonae to bona.$ @8 et per quod egerint contra filios Israelis, qui sunt bona et inde vera fidei, mittendo ad Bileamum.$ @9 per Midianitas significatae sunt, inde$ @10 praeter I$ @11 Heb. (aven) is usually translated `affliction.' S here copies Sch.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church