Arcana Coelestia (Elliott) n. 3243

Previous Number Next Number See English 

3243. `Omnes illi filii Keturae': quod significet quoad doctrinalia et cultus inde, constat ex significatione `filiorum' quod sint vera ac doctrinalia, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex repraesentatione `Keturae' quod sit Divinum Verum spirituale Divino Bono spirituali conjunctum, de qua n. 3236, 3237, ita illa quae sunt regni spiritualis Domini, cujus cultus quia est secundum doctrinalia, {1}ideo est quod filii Keturae sint doctrinalia, et quoque cultus inde. @1 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church