Arcana Coelestia (Elliott) n. 3637

Previous Number Next Number See English 

3637. Maximus Homo est universum Domini caelum respective ad hominem, sed Maximus Homo in supremo sensu est Solus Dominus, ex Ipso enim {1}caelum, et Ipsi correspondent omnia ibi. Quia humanum genus per vitam mali et inde persuasiones falsi prorsus perversum factum erat, et quia tunc apud hominem inferiora incipiebant dominari super ejus superiora, seu naturalia super ejus spiritualia, ita ut non amplius Jehovah seu Dominus per Maximum Hominem, hoc est, caelum, influere et illa in ordinem redigere posset, inde necessitas Adventus Domini in mundum ut sic indueret humanum, et id Divinum faceret, et per id restitueret ordinem, ut ad Ipsum ut ad unicum Hominem universum caelum se referret, et Ipsi Soli corresponderet, rejectis illis qui in malo et inde in falso essent, sub pedes, ita extra Maximum Hominem. Inde illi qui in caelis sunt, dicuntur in Domino esse, immo in Ipsius corpore, nam Dominus est omne caeli, in Quo omnes et singuli ibi sortiuntur provincias et munia. @1 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church