Arcana Coelestia (Elliott) n. 3638

Previous Number Next Number See English 

3638. Inde est quod in altera vita omnes societates quotcumque sunt, suum constantem situm teneant respective ad Dominum, Qui instar Solis apparet universo caelo; et quod mirabile, et vix ab aliquo credi poterit quia non capi, est quod societates ibi teneant eundem situm respective ad quemcumque ibi ubicumque sit, et quomodocumque se vertit et circumagit, ut quae societates a dextris apparent, jugiter ad dextrum illius sint, quae a sinistris jugiter ad sinistrum sint, tametsi is plagas quoad faciem et corpus mutat: hoc quoque saepissime mihi datum est observare per versuram corporis; inde patet quod forma caeli sit talis ut referat constanter Maximum Hominem respective ad Dominum; et quod omnes angeli sint non solum apud Dominum sed in Domino, seu quod idem, quod Dominus sit apud illos et in illis; aliter hoc non ita existeret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church