Arcana Coelestia (Elliott) n. 3742

Previous Number Next Number See English 

3742. Quod vita unica sit, et illa a solo Domino, et quod angeli, spiritus et homines sint modo recipientes vitae, a tam multiplici experientia mihi notum factum est, ut ne quidem minimum dubium sit relictum; ipsum caelum in perceptione est quod ita sit, usque adeo ut angeli percipiant manifeste influxum, tum quoque quomodo influit, ut et quantum et qualiter recipiunt; cum in statu pleniore receptionis sunt, tunc in sua pace et felicitate sunt, alioquin in statu irrequiei et alicujus anxietatis; at usque appropriatur illis vita Domini, ita ut percipiant sicut vivant ex se, sed {1}tamen sciunt quod non ex se; appropriatio vitae Domini venit ex amore et misericordia Ipsius erga universum genus humanum, quod nempe unicuique dare velit Se et quod Suum est, et quod actualiter det quantum recipiunt, hoc est, quantum sicut Ipsius similitudines et imagines in vita boni et in vita veri sunt; et quia talis Divinus conatus {2}continue ex Domino est, vita Ipsius, {3}ut dictum, appropriatur. @1 usque$ @2 continuo I$ @3 i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church