Arcana Coelestia (Elliott) n. 3743

Previous Number Next Number See English 

3743. Qui autem non in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, consequenter non in vita boni ac veri, illi non agnoscere possunt quod unica vita sit quae influit, et minus quod illa vita sit a Domino; sed omnes illi indignantur immo aversantur cum dicitur quod non vivant a se; amor sui est qui id facit; et quod mirum, tametsi illis per vivas experientias in altera vita ostenditur quod non vivant a se, et tunc convicti {1}dicunt quod ita sit, usque tamen postea in eadem opinione perstant et putant quod si ab alio viverent, et non a se, omne jucundum vitae eorum periret, non scientes quod prorsus contrarium sit. [2] Inde est quod mali approprient sibi malum quia non credunt quod mala sint ab inferno, et quod non appropriari illis possit bonum quia credunt bonum esse a se, et non a Domino. At usque mali, et quoque infernales, sunt formae recipientes vitae a Domino, sed tales formae ut bonum et verum vel rejiciant, vel suffocent, vel pervertant; et sic apud illos bona et vera, quae sunt ex vita Domini, fiunt mala et falsa; se habet hoc sicut lux solis, quae tametsi unica et candida, usque sicut per formas percurrit, seu in illas influit, variatur, inde colores pulchri et jucundi, et quoque impulchri et injucundi. @1 after sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church