Arcana Coelestia (Elliott) n. 3951

Previous Number Next Number See English 

3951. `Quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei': quod significet quod sic ex proviso constipulatum, constat ex significatione `conducendo conducere' quod sit constipulatum, ut quoque ab illis quae praecedunt, patet; quod ex proviso, est quia omnis conjunctio veri cum bono, et boni cum vero apud hominem, fit ex proviso, hoc est, ex Providentia Domini; agitur enim hic de conjunctione boni cum vero, et veri cum bono, ita de bono quod appropriatur homini; bonum enim non est bonum apud hominem priusquam id conjunctum est cum vero; et quia omne bonum venit a Domino, hoc est, omnis appropriatio boni per conjunctionem ejus cum vero, ideo (t)dicitur hic ex proviso; Providentia Domini imprimis versatur circa conjunctionem illam; per illam homo fit homo, et distinguitur a brutis animalibus, et in tantum fit homo, in quantum recipit ex illa, hoc est, quantum sinit ut Dominus id operetur; hoc itaque est bonum apud hominem; aliud bonum quod spirituale est, et manet in aeternum, non datur: et quoque bona externi hominis, quae sunt jucunda vitae cum homo vivit in mundo, tantum bona sunt, quantum ex illo bono in se habent; sicut bonum divitiarum; quantum divitiae in se habent bonum spirituale, hoc est, pro fine bonum proximi, bonum patriae seu publicum, et bonum Ecclesiae, tantum bona sunt; at qui concludunt quod bonum spirituale, de quo dictum, non dari possit in opulentia mundana, et idcirco sibi persuadent {1}ut caelo vacent, quod se abdicare illis debeant, multum falluntur; si enim illis se abdicant, aut se illis deprivant, dein nulli benefacere possunt, nec ipsi in mundo nisi in miseria vivere, ita non amplius pro fine habere possunt bonum proximi, et bonum patriae, ne quidem bonum patriae seu publicum quidem bonum Ecclesiae, (m)sed modo semet ut salventur, ac aliis majores fiant in caelis; praeterea cum cum se abdicant mundanis, se quoque(n) contemptui exponunt, qui quoque illos viles in conspectu aliorum, proinde inutiles {2}facit serviendi et officia praestandi; sed cum pro fine habent haec, tunc pro fine etiam seu medio habent statum ut in facultate sint faciendi finem; [3] se habet hoc prorsus similiter ac cum nutritione hominis; nutritio pro fine habet ut mens sana sit in corpore sano; si homo deprivat corpus sua nutritione, tunc se etiam deprivat statu finis; quare qui spiritualis homo est, is nutritionem non contemnit, nec quoque voluptates ejus, sed non pro fine habet, sed pro medio inserviendi fini; ex hoc ut ab exemplo concludi potest ad reliqua. @1 quod ut melius caelo studeant$ @2 faciunt I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church