Arcana Coelestia (Elliott) n. 3952

Previous Number Next Number See English 

3952. `Et cubuit cum illa in nocte illa': quod significet conjunctionem, constare etiam potest absque explicatione. Quod praecedentia ad maximam partem solum quoad vocum significationes in sensu interno explicata sint, in causa est quia talia sunt ut non comprehendi possint nisi in una serie exponantur; agitur enim de conjunctione veri cum bono et boni cum vero, quae conjunctio est conjugiale in spirituali sensu intellectum, hoc est, quae facit apud hominem et in Ecclesia conjugium caeleste; arcana conjugii hujus nempe caelestis in illis descripta sunt ac ibi revelata, quae sunt haec: conjugium caeleste est, ut dictum, boni cum vero et veri cum bono, sed non inter bonum et verum unius ejusdemque gradus, sed inter bonum et verum inferioris gradus et superioris, hoc est, non inter bonum externi hominis et verum ejusdem, sed inter bonum externi hominis et verum interni, seu quod idem, non inter bonum naturalis hominis et ejus verum, sed inter bonum naturalis hominis et verum spiritualis {1}; [2] haec conjunctio est quae facit conjugium; similiter se habet in interno seu spirituali homine; ibi inter bonum et verum non est conjugium caeleste, sed inter bonum spiritualis hominis et verum caelestis hominis, caelestis enim homo est in superiore gradu respective; nec conjugium caeleste est inter bonum et verum ibi, sed inter bonum caelestis hominis et Verum Divinum quod procedit a Domino; inde quoque patet quod ipsum conjugium Divinum Domini non sit inter Bonum Divinum et Verum Divinum in {2}Divino Humano Ipsius, sed inter Bonum {3}Divini Humani et Ipsum Divinum, hoc est, inter Filium et Patrem, nam Bonum {3}Divini Humani Domini est quod in Verbo vocatur `Filius {4}Dei,' et Ipsum Divinum `Pater.' [3] Haec arcana sunt quae continentur in sensu interno {5}in illis quae dicuntur de dudaim: quisque videre potest quod inibi aliquod arcanum sit; nam memorare quod Reuben in agro invenerit dudaim, et Rachel desideraverit illos, et pro quod accepit illos, spoponderit quod vir eorum cubaret cum illa, et quod Leah obviam iverit Jacobo cum ex agro venit in vespera, et dixerit quod conduxerit illum pro dudaim, haec leviora forent quam ut aliquod historicum Verbi facerent nisi Divinum quoddam inibi reconditum esset; sed quodnam Divinum, nemo scire potest nisi sciat quid per filios Jacobi, et {6}per tribus ab illis nominatas significatur; tum nisi sciat seriem rei in sensu interno; et insuper nisi sciat {7}quid conjugium caeleste est, nam de hoc agitur, quod nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri interni hominis; sed hoc arcanum ut manifestius sciatur, licet adhuc illustrare.' [4] Externi hominis vera sunt scientifica et doctrinalia quae hausit {8}primum {9}per parentes, tum per magistros, {10}dein per libros, et tandem proprio studio;

bonum externi hominis est volupe et jucundum quod percipit in illis; scientifica quae sunt vera, et jucunda quae sunt bonum, conjunguntur, sed non faciunt apud illum conjugium caeleste, nam apud illos qui in amore sui et mundi sunt et inde in malo et falso, etiam scientifica, immo doctrinalia, conjuncta jucundis sunt, sed sunt jucunda amorum illorum, cum quibus {11}etiam vera conjungi possunt; sed usque sunt tales extra conjugium caeleste: at cum volupe aut jucundum, quod est bonum externi seu naturalis hominis, ex amore spirituali est, hoc est, ex amore erga proximum, erga patriam seu publicum, erga Ecclesiam, erga regnum Domini, et magis, ex amore caelesti qui est in Dominum, et haec ab interno seu spirituali homine influunt in jucundum externi seu naturalis hominis, et id faciunt, tunc conjunctio illa cum scientificis et doctrinalibus externi seu naturalis hominis, facit apud eum conjugium caeleste; hoc non dari potest apud malos, sed apud bonos, qui nempe pro fine habent illa; sed quomodo se habet cum influxu interni seu spiritualis hominis in externam seu naturalem, videantur quae prius n. 3286, 3288, 3314, 3321 de illis dicta sunt;

haec cum prius cognita sunt, tunc sciri potest, quid per singula illa quae {12}supra solum quoad sensum internum vocum explicata sunt, significatur, ut quod `Reuben,' qui est verum fidei quod primum regenerationis est, `dudaim invenerit,' quod `ad matrem suam Leam,' quae est affectio veri externi, `adduxerit,' quod `Rachel,' quae est affectio veri interioris, `illos desideraverit,' et quod etiam `ei dati sint,' quod (t)Leah ideo `cubuerit cum viro suo, Jacobo,' qui est bonum veri in naturali homine; tum in consequentibus quod {13}nati sint Jacobo filii ex Leah, `Jisaschar et Zebulun,' per quos significantur et repraesentantur illa quae amoris conjugialis sunt, ita quae conjugii caelestis, et {14}dein Josephus, per quem significatur et repraesentatur' regnum spirituale Domini, quod est ipsum conjugium de quo agitur. @1 i hominis$ @2 Domino I$ @3 Divinum$ @4 A d Dei$ @5 verborum quae de dudaim dicta sunt$ @6 ab illis nominatas tribus,$ @7 quid conjugiale est, in sensu spirituali, quod nempe sit conjunctio boni cum vero, nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri Interni hominis; sed ut sciatur quomodo se habet cum conjunctione hac, quae facit apud hominem conjugium caeleste, licet manifestius illud adhuc illustrare;$ @8 i et didicit$ @9 i per sensualia, dein$ @10 denique$ @11 i scientifica$ @12 hactenus$ @13 per filios Jacobi ex Leah Jisascharem et Zebulonem repraesententur$ @14 per Josephum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church