Arcana Coelestia (Elliott) n. 4102

Previous Number Next Number See English 

4102. Vers. 17, 18. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos et feminas suas, super camelos. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae, quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan. `Surrexit Jacob' significat elevationem boni per Jacobum intellecti: `et sustulit filios suos, et feminas suas, super aamelos' significat elevationem veritatum et affectionum illarum et ordinationem in communibus: `et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit' significat separationem {1} veri et boni a Labanis:

`acquisitionem emptionis suae' significat quae ab illis aliunde:

`quam comparavit in Paddan Aram' significat cognitiones veri et boni in naturali: `ad veniendum a Jishakum patrem suum terram Canaan' significat ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret. @1 A had separationem, vero boni et bono per Labanem intellecto, but alters to read thus. N. 4105 i quae sunt after boni.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church