Arcana Coelestia (Elliott) n. 4103

Previous Number Next Number See English 

4103. `Surrexit Jacob': quod significet elevationem boni per `Jacobum' intellecti, constat a significatione `surgere' quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de qua saepius prius, hic bonum quod propius accedit ad Divinum, quia separandum a bono medio, seu `Labane,' n. 4073. Per elevationem quae significatur per `surgere,' dicitur cum propius accedit ad caelestia, et hoc ex causa quia caelum creditur elevatum (t)esse seu in alto; {1} ex apparentia ita dicitur, caelum enim, proinde illa quae sunt caeli, nempe caelestia et spiritualia, non sunt in alto sed in interno, videatur n. 450, 1735, 2148; quare homo in caelo est quoad interiora, cum in spirituali amore et fide. @1 i sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church