Arcana Coelestia (Elliott) n. 4104

Previous Number Next Number See English 

4104. `Et sustulit filios suos, et feminas suas, super camelos':

quod significet elevationem veritatum et affectionum illarum et ordinationem in communibus, constat a significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; a significatione `feminarum' hic Rachelis et Leae, tum `ancillarum {1}' quod sint affectiones veri, cognitionum, et scientiarum, de qua prius; et ex significatione `camelorum' quod sint scientifica communia in naturali, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145. Qui non novit quomodo se habet cum repraesentationibus et correspondentiis, non credere potest quod illa verba, nempe `sustulit filios suos et feminas suas super camelos' significent talia, apparent `ei enim' remotiora quam ut id spirituale involvant et in se contineant, nam cogitat de filiis, de feminis et de camelis; at angeli, qui omnia talia spiritualiter vident et percipiunt, non cogitant de filiis sed cum filii nominantur, de veris, et non de feminis sed cum feminae nominantur, de affectionibus veri, cognitionum et scientiarum, et non de camelis sed tunc de communibus in naturali;

correspondent enim ita; talis est angelica cogitatio; et quod mirum, talis {2} est cogitatio interni spiritualis hominis cum in corpore vivit, tametsi externus id prorsus nescit; quapropter etiam homo qui regeneratus est, cum moritur, in similem cogitationem venit et cum angelis cogitare et loqui potest, et hoc absque instructione, quod nequaquam fieri potuisset nisi interior cogitatio ejus talis fuisset; quod talis sit, est ex correspondentia naturalium et spiritualium: inde constare potest quod tametsi sensus litteralis Verbi sit naturalis, usque in se et in singulis suis contineat spiritualia, hoc est, talia quae cogitationis et inde loquelae interioris (o)seu spiritualis sunt, `seu' qualis est angelorum. [3] Cum elevatione veritatum et affectionum illarum, et cum ordinatione illarum in communibus, ita se habet: elevantur veritates et affectiones cum praeferuntur illa quae sunt vitae aeternae et regni Domini, prae illis quae sunt vitae in corpore et regni mundi; cum homo pro principali et primario agnoscit illa, et pro instrumentali et secundario haec, tunc elevantur apud illum veritates et affectiones illarum; tantum enim in lucem caeli, in qua est intelligentia et sapientia, transfertur et tantum illa quae sunt lucis mundi, sunt ei imagines et quasi specula in quibus illa videt: contrarium evenit cum praefert illa quae sunt vitae corporis et regni mundi prae illis quae sunt vitae aeternae et regni Domini, ut cum credit quod haec non sint quia non ea videt et quia non aliquis inde venit et {3} nuntiavit; tum si credat {4}, si sint, quod non pejus illi eveniat quam aliis, et se confirmat in illis, et vivit vitam mundi, et charitatem et fidem prorsus contemnit; apud talem non elevantur veritates et affectiones illarum, sed vel suffocantur, vel rejiciuntur, vel pervertuntur; in luce enim naturali est, in quam non influit aliquid lucis caelestis; inde patet quid per elevationem veritatum et affectionum illarum intelligitur. [4] Quod ordinationem illarum in communibus attinet, est illa consequens; nam quantum homo praefert caelestia {5} mundanis, tantum ad statum caeli ordinantur illa quae in naturali ejus, sic ut appareant ibi, ut dictum, sicut imagines et specula caelestium, nam sunt {6} repraesentativa correspondentia: sunt fines qui ordinant, hoc est, Dominus per fines apud hominem; sunt enim tria quae ordine sequuntur, nempe fines, causae, et effectus; fines producunt causas, et per causas effectus; quales itaque fines sunt, tales existunt causae, et tales inde effectus; fines sunt intima apud hominem, causae sunt media, (o)et vocantur fines medii, et effectus sunt ultima, (o)et vocantur fines ultimi, et effectus {7} sunt etiam illa quae dicuntur communia; inde patet quid ordinatio in communibus, quod nempe cum illa quae sunt vitae aeternae (c)et regni Domini pro Me habentur, {8} omnes fines medii seu causae, et omnes fines ultimi seu effectus, ordinentur secundum ipsum finem, et hoc in naturali quia ibi sunt effectus, seu quod idem, ibi sunt communia. [5] Unusquisque homo qui in adulta aetate aliquo judicio pollet, scire potest si modo expendat, quod in binis regnis sit, nempe in regno spirituali et in regno naturali, tum quod regnum spirituale sit interius, et regnum naturale exterius, et consequenter quod praeferre possit unum alteri seu pro fine habere unum prae altero, et inde quod apud illum dominetur id quod pro fine habet aut praefert; si itaque pro fine habet et praefert regnum spirituale, hoc est, illa quae sunt illius regni, tunc pro principali et primario agnoscit amorem in Dominum et charitatem erga proximum, proinde omnia quae confirmant illa quae vocantur fidei, nam haec sunt regni illius, (o)et tunc disponuntur et ordinantur omnia in naturali ejus secundum illa, ut sint servientia {9} et oboedientia: at cum pro fine habet et praefert regnum naturale, hoc est, illa quae ibi sunt, tunc exstinguit illa quae amoris in Dominum et charitatis erga proximum et quae fidei sunt, usque adeo ut prorsus nihili faciat illa, at amorem mundi et sui et quae amorum illorum {10} sunt, facit omne; haec cum fiunt, ordinantur omnia in naturali ejus secundum fines illos, ita prorsus contra illa quae sunt caeli; inde in se facit infernum. Pro fine habere est amare, nam omnis finis est amoris, id {11} enim pro fine habetur quod amatur. @1 i earum$ @2 i etiam$ @3 qui$ @4 et$ @5 i prae$ @6 seu quod idem sicut$ @7 hae sunt illa quae etiam vocantur$ @8 i tunc quod$ @9 inservientia$ @10 amoris illius$ @11 omne$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church