Arcana Coelestia (Elliott) n. 4593

Previous Number Next Number See English 

4593. `Et moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath': quod significet finem prioris affectionis veri interioris, constat ex significatione `mori' quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ita finis; ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex {1} significatione `sepeliri' quod sit rejectio status prioris et resuscitatio novi, de qua n. 2916, 2917, 3256; et ex significatione `Ephratae' quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua n. 4585; inde patet quod per `moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath' significetur finis status prioris affectionis veri interioris, (c)et resuscitatio novi quae est `Bethlehem', de qua mox sequitur. [2] In genuino sensu per `moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath' significatur hereditarium, quod per tentationes sit expulsum in perpetuum; hereditarium fuit humana affectio veri interioris quam Divina affectio expulit; inde quoque est quod filius ille a matre dictus sit `Benoni' seu filius doloris, sed a patre `Benjamin' seu filius dextrae: in humana affectione quae a matre, est hereditarium in quo malum, at in Divina non est nisi bonum; in humana enim est gloria sui et mundi ut finis propter se, at in Divina est finis propter `se' ut sit a se ad salvandum genus humanum, secundum Domini verba apud Johannem, Oro pro illis... quos dedisti Mihi,... omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis;... ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint.... Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me; xvii 9, 10, 21-23. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church