Arcana Coelestia (Elliott) n. 4594

Previous Number Next Number See English 

4594. `Haec Bethlehem': quod significet loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis, constat ex significatione `Bethlehem' quod sit spirituale caelestis {1} in statu novo, `Ephrath' enim est spirituale caelestis in statu priore, n. 4585; per quod sepeliebatur ibi, significatur resurrectio novi, n. 4593. Quod Rachel alterum suum filium seu Benjaminem pareret in Bethlehem, et in pariendo moreretur, tum quod David natus in Bethlehem et ibi unctus in regem, et denique quod Dominus ibi nasceretur, est arcanum quod nondum revelatum est, nec alicui revelari potuit qui non sciret quid significatum per Ephratam et per Bethlehem, et quid repraesentatum per Benjaminem tum per Davidem; imprimis qui non sciret quid spirituale caelestis, hoc enim significatum est per loca illa; et repraesentatum per personas illas. [2] Quod Dominus ibi nasceretur, et non alibi, erat quia Ipse solus natus est spiritualis caelestis homo, omnes autem alii naturales cum facultate seu potentia ut per regenerationem a Domino fieri possent vel caelestes vel spirituales; quod Dominus natus [sit] spiritualis caelestis homo, erat ex causa ut Humanum Suum Divinum posset facere, et hoc secundum ordinem ab infimo gradu ad supremum, et sic disponeret in ordinem omnia quae in caelis et (o)quae in infernis; spirituale caelestis {2} enim est intermedium inter naturalem seu externum hominem, et inter rationalem seu internum, videatur supra n. 4585, 4592, ita infra illud fuit naturale seu externum, et supra illud rationale seu internum; [3] qui haec non capere potest, is nequaquam comprehendet per quamcumque revelationem cur Dominus natus in Bethlehem; Ephrath enim ab antiquissimo tempore significavit spirituale caelestis, inde postea Bethlehem; ex hoc nunc est quod apud Davidem haec dicantur, Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero in tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, si dedero secundum oculis meis, palpebris meis dormitationem, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrata {3}, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitaculi Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus, Ps. cxxxii 2-7;

quod haec de Domino dicta sint, manifeste patet; `audivimus de Eo, et invenimus Eum' exprimitur ibi in fine in lingua originali per litteram H desumptam ex nomine Jehovae: [4] et apud Micham, Tu Bethlehem Ephrataea {3}, parum est ut sis inter millenas Jehudae, ex te Mihi exibit, qui erit dominator in Israele, et exitus Ipsius ab antiquo, a diebus aeternitatis, v 1 [A.V.2]; Matth. ii 6. Ex his propheticis notum fuit populo Judaico quod Messias seu Christus nasceretur in Bethlehem, ut constat apud Matthaeum, Herodes congregatis omnes pontifices et scribas populi, scrutatus est ab illis, ubi Christus Messias nasciturus; hi dixerunt illi, in fiet Bethlehemo Judaeae, ii 4, 5;

et apud Johannem, Judaei dixerunt, Nonne scriptura dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethlehem, urbs ubi David, Christus (Messias) venturus esset? vii 42:

quod etiam ibi natus sit, videatur Matth. ii 1; Luc. ii 4-7 inde etiam, et quia ex Davide, vocatur Dominus `virga ex trunco Jishaji,' et `radix Jishaji', Esai. xi 1, 10; `Jishajus' enim pater Davidis Bethlehemita fuit, et David ibi natus, et quoque unctus in regem, 1 Sam. xvi 1-14; xvii 12; inde Bethlehem dicta fuit urbs Davidis, Luc. ii 4, 11; Joh. vii 42; per Davidem imprimis repraesentatur Dominus quoad regium seu {4} Divinum Verum, n. 1888. @1 caeleste$ @2 caeleste I$ @3 Heb = Ephratah$ @4 i Ipsius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church