Arcana Coelestia (Elliott) n. 6256

Previous Number Next Number See English 

6256. `Et oculi Israelis graves erant': quod significet apperceptionem obscuram ejus, constat ex significatione `oculorum' quod sit visus intellectualis, de qua n. 2701, 4403-4421, {1} 4083, (x)4339, ut quoque videre, supra n. 6249; ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale in naturali, de qua supra n. 6253; et ex significatione `graves esse' cum praedicatur de oculis, quod sit obscurum, ita apperceptio obscura. Quod Israel tunc {2}fuerit in apperceptione obscura cum benedixit filiis Josephi, est quia in fine repraesentationis {2}erat at in genere quia id bonum spirituale quod repraesentatur per `Israelem', {3}est in perceptione obscura, {4} e naturali enim est ubi dominatur lumen naturale, non autem lux caelestis in qua est bonum spirituale et caeleste quod e rationali; externus homo qui etiam naturalis dicitur, est talis: cum bonum spirituale e naturali dicitur, intelliguntur illi qui in illo bono sunt, nempe illi qui ab Ecclesia Domini spirituali sunt, quare etiam per `Israelem' illa Ecclesia repraesentatur, n. 4286; quod spirituales qui sunt qui ab ea Ecclesia, sint in obscuro respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3246, 3833, 4402; et quia in obscuro sunt, etiam verum quod fidei, primo loco ponunt {5}, ut hic Israel {6} quod Ephraimum {7}praetulerit Menashi; [2] causa quod spirituales ita credant, est quia per verum introducuntur {8}ad bonum, n. 2954, et cum introducuntur, non percipiunt bonum, quia influit in affectionem veri ab interiore, ita non in apperceptionem antequam regenerati sunt; inde quoque est quod bona charitatis vocent fructus fidei, et tamen de fructibus parum solliciti sunt illi qui statuunt quod sola fides salvet absque bonis operibus, et {9}hoc in ultima mortis hora utcumque homo antea vixerat; quod haec obscura apperceptio de (t)bono et vero sit, constare potest. Sed usque res ita se habet: qui praeponunt fidem charitati ex principiis a {10}doctrina, et usque vitam charitatis vivunt, quod {11} sint qui ab Ecclesia Domini spirituali sunt et salvantur; nam vita praeferunt bonum charitatis sed doctrina verum fidei. @1 i et 4423 (should be 4523) ad 4534; et quod inde sit apperceptio n.$ @2 fuit$ @3 sit$ @4 i quia$ @5 et bonum quod charitatis [secundo]$ @6 i cum in obscura apperceptione erat$ @7 praeposuerit$ @8 in$ @9 quod$ @10 doctrinali$ @11 i usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church