Arcana Coelestia (Elliott) n. 6369

Previous Number Next Number See English 

6369. `Curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus': quod significet bonum amoris et verum inde in sua potentia, constat ex significatione `curvare se' quod sit in potentiam se mittere, leo enim cum se curvat, nervos suos indurat et robur sibi facit, quod fit cum videt praedam; et ex significatione `cubare' quod sit in tuto et absque formidine jacere; et ex significatione `leonis et leonis vetuli' quod sit bonum amoris et verum inde in sua potentia, de qua mox supra n. 6367; `leo juvenis' est qui in potentia est per verum ex bono, et `leo vetulus' qui in potentia est per bonum; nam qui in bono caelesti sunt, illi nusquam pugnant sed sunt tuti per bonum; ubi enim veniunt, mali aufugiunt, nam mali non sustinent praesentiam eorum, videatur n. 6365; hi sunt qui significantur per `leonem vetulum'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church