Arcana Coelestia (Elliott) n. 6370

Previous Number Next Number See English 

6370. `Quis suscitabit eum ?': quod significet quod tutus sit inter omnes in infernis, constat ex significatione `quis suscitabit' quod sit tutus esse; quod sit inter omnes in infernis, est quia tutus est inter omnia mala, etiam in {1}mediis infernis; amor enim in Dominum et amor erga proximum hoc secum {2}habent, ex causa {3}quia illi qui in eo amore sunt, conjunctissimi Domino sunt, ac in Domino quia in Divino quod procedit ab Ipso; inde nihil mali ad eos potest attingere. Sciendum est quod innumerabilia inferna sint distincta secundum {4}omnium malorum et inde falsorum genera, et secundum eorum species, et specierum singula; et quod in {5}unoquoque inferno sit ordo; et quod ille ordo conservetur a Domino tam immediate quam {6} mediate per angelos caelestes; quandoque etiam illuc mittuntur angeli ut inordinata ibi in ordinem redigant; et cum ibi sunt, in tuto sunt; hoc intelligitur per quod qui in caelesti est, tutus sit inter omnes in infernis. @1 medio inferno; caeleste enim amoris, hoc est, amor in Dominum, et inde$ @2 habet$ @3 quoniam$ @4 genera$ @5 unoquovis$ @6 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church