Arcana Coelestia (Elliott) n. 6371

Previous Number Next Number See English 

6371. `Non removebitur sceptrum a Jehudah': quod significet quod non potestas recedet a regno caelesti, constat a significatione `removeri' quod sit recedere; ex significatione `sceptri' quod sit potestas, et quidem potestas veri ex bono, de qua n. 4876 fin., nam sceptrum est insigne regiae potestatis, et per `regium' significatur verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 4575, 6148; et a repraesentatione `Jehudae' quod sit regnum caeleste, de qua supra n. 6363; inde patet quod per `non removebitur sceptrum a Jehudah' significetur quod non potestas recedet a regno caelesti. [2]Ex sensu litterae apparet quod per illa quae in hoc versu continentur, intelligatur quod regnum non {1}removeretur a populo Judaico antequam Dominus veniret; hoc quoque est verum sed usque in hoc historico, sicut in {2}ceteris, sensus internus est, nam quod {3}a populo Judaico tunc removeretur regnum, mundanum est; spirituale autem quod est sensus interni, patet cum per `sceptrum' intelligitur potestas, et per `Jehudam' regnum caeleste. At quod potestas (t)tunc recederet a regno caelesti cum venturus Dominus, est arcanum quod nemo scire potest nisi ex revelatione; cum illo se ita habet: ante Adventum Domini in mundum, fuit {4} influxus vitae apud homines et apud spiritus a Jehovah seu Domino per regnum caeleste, hoc est, per angelos qui in illo regno fuerunt, inde illis tunc potestas; at cum Dominus in mundum venit, per quod Humanum in Se Divinum fecit, induit id ipsum quod fuit apud angelos regni caelestis, ita potestatem illam; nam transfluxus Divinus per (t)illud caelum fuerat prius {5}(t)Humanum Divinum; erat etiam Divinus Homo, Qui sistebatur cum Jehovah {6}ita apparuit; ast hoc (t)Humanum Divinum cessavit, cum Dominus Ipse Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quomodo se cum hoc arcano habet; nunc quidem angelis istius regni {7}est magna potestas, sed quantum in Divino Humano Domini sunt per amorem in Ipsum; videantur quae de his prius, n. 1990, 2803, 3061, 4180, 4687, 5110, 6280, dicta et ostensa sunt. @1 removebitur$ @2 singulis aliis$ @3 populus Judaicus tunc exueretur Regno$ @4 i omnis$ @5 This transposition is explained in n. 2814$ @6 before sistebatur$ @7 before angelis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church