Arcana Coelestia (Elliott) n. 6377

Previous Number Next Number See English 

6377. `Lavat in vino vestimentum suum': quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat (c)a significatione `lavare' quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione `vini' quod sit bonum {1}amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione `vestimenti' quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, (c)et tegit rationale quod interius; inde etiam `vestimentum' est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum {2}interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954. [2]Quod `vinum' sit {3}amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe `panis {4}sit bonum amoris caelestis et quod `vinum' bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; `minhah' ibi significabat bonum amoris et `libamen' bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino (x)adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. xxix 40, Lev. xxiii 12, 13, 18, 19, Num. xv 2-15, xxviii 6, 7, 18 ad fin., xxix 1-7 seq. [3]Quod `vinum' significet {5}amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv 1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per `vinum et lac' significatur, hoc est, {6}amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino `absque argento et pretio': [4]apud Hosheam, Area et torcular (x)non pascent illos, et mustum mentietur illis: . . . revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, ix 2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est `area' ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est `torcular, mustum et libamen vini'; `revertetur Ephraim in Aegyptum' pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; `in Assyria immundum comedent' pro quod ex ratiocinatione inde; quod `Ephraim' sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod `Aegyptus' sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod `Assyria' sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod `area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis', et mox, `revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent'; et quoque quid absque sensu interno foret, quod `reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent'. [5]Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam, Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit {7}hedad, xlviii 32, 33. [6]Quod `vinum' significet bonum {8}amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, . . . Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. vi 6;

`oleum' pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono {9}amoris spiritualis. [7]Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, x 33, 34;

quod `infuderit oleum et vinum' significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod `oleum' sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. xxxv 14, n. 4581, 4582. [8]Quod `vinum' sit bonum {10}amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. xxvi 29, Luc. xxii 17, 18;

quod non ibi {11}bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod {12}daturus illis qui a regno {13}Ipsius. {14}Simile per vinum significatur apud Esaiam xxiv 9, 11, Thren. ii 11, 12, Hos. xiv 8, Amos ix 13, 14, Zach. ix 15, 16, Luc. v 37-39. [9](m)Quoniam {15} `vinum' significat bonum {16}amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum {17}est homini qui recipit, bonum {18}amoris et fidei. [10]{19}Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam, Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; . . . vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, v. 11, 22:

apud eundem, Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, xxviii 7: apud eundem, Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt. . . . Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die (x)crastino, magna abundantia, lvi 11, 12: et praeterea apud Jer. xiii 12, Hos. iv 11, vii 5, Amos ii 8, Mich. ii 11, {20}Ps. lxxv 9 (A.V. 8), Deut. xxxii 33. Falsum ex malo etiam significatur per `calicem vini irae', Jer. xxv 15, 16, Apoc. xiv 8, 10, xvi 19; per `torcular vini furoris irae Dei', Apoc. xix 15; perque `vinum scortationis', Apoc. xvii 2, xviii 3. @1 charitatis$ @2 i quod$ @3 bonum charitatis$ @4 ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei$ @5 bonum charitatis$ @6 charitatem$ @7 see note to 1071$ @8 charitatis$ @9 fidei$ @10 charitatis$ @11 biberet$ @12 daret$ @13 suo$ @14 per vinum etiam simile significatur$ @15 i nunc$ @16 charitatis$ @17 est after recipit$ @18 charitatis$ @19 Quia$ @20 This and next quotations transposed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church