Arcana Coelestia (Elliott) n. 6378

Previous Number Next Number See English 

6378. `Et in sanguine uvarum velamen suum': quod significet quod Intellectuale Ipsius sit Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione `sanguinis uvarum' quod sit bonum amoris, et in supremo sensu Divinum Bonum Domini ex Divino Amore Ipsius, de qua sequitur; et ex significatione `velaminis' quod sit intellectuale; est enim intellectuale recipiens, et quod recipit, quia est vas, est instar velaminis; quod per `velamen' significetur intellectuale, et per `vestimentum' {1}naturale, de quo mox supra n. 6377, est quia agitur ibi de externo, hic autem de interno; nam in Verbo propter conjugium (x)caeleste ubi agitur de externo, etiam agitur de interno, et ubi de vero, ibi etiam de bono, videatur n. 6343; hoc apparet quandoque sicut repetitio ejusdem rei, sicut hic `Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum' ubi `vinum' et `sanguis uvarum' apparent {2} similia esse, tum `vestimentum' et `velamen'; sed non sunt similia, quia externum et internum ita exprimuntur. [2]Quod `sanguis uvarum' sit Divinum Bonum ex Divino Amore Domini, patet a significatione `sanguinis' quod sit Divinum Verum a Divino Bono Domini, de quo n. 4735, et per `uvas' in supremo sensu significatur Divinum Bonum Domini quod illis qui in regno spirituali Ipsius, et inde per `uvas' in sensu respectivo significatur bonum charitatis, n. 5117: {3}per `sanguinem {4}uvae' simile etiam significatur in Cantico apud Mosen, Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. (x)xxxii 14. @1 supra 6377, naturale,$ @2 i in se$ @3 i et$ @4 uvarum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church