Arcana Coelestia (Elliott) n. 6379

Previous Number Next Number See English 

6379. `Ruber oculis {1}a vino': quod significet quod Intellectuale seu Internum Humanum non sit nisi Bonum, constat ex significatione `rubri' quod sit bonum amoris, et hoc ex igne et ex sanguine, quae rubent, de qua n. 3300; inde `ruber a vino' est quod {2} non sit nisi bonum; ex significatione `oculorum' quod sit intellectuale, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; et quia de Domino hic agitur, est Internum Humanum Ipsius quod per intellectuale hic intelligitur, nam Externum Humanum significatur per quod `albus dentibus a lacte', ut nunc sequitur. @1 A d prae, i a, here and 3 lines down$ @2 i plus quam bonum charitatis quod significatur per vinum, n. 6377, ita quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church