Arcana Coelestia (Elliott) n. 6440

Previous Number Next Number See English 

6440. `Benjamin': quod significet verum boni Ecclesiae spiritualis {1}quae Josephus, constat ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592, {2}spirituale caelestis est verum boni, hic verum illius boni quod est Ecclesiae spiritualis, qua per `Josephum in hoc Israelis prophetico repraesentatur; per `Josephum' enim quia repraesentatur Ecclesia spiritualis, n. 6417, per illum etiam repraesentatur bonum quod est illius Ecclesiae, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono; hujus boni verum est `Benjamin'.

@1 quae changed to quod$ @2 quod est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church