Arcana Coelestia (Elliott) n. 6441

Previous Number Next Number See English 

6441. `Lupus' quod significet aviditatem eripiendi et liberandi bonos, constat ex significatione `lupi' quod sit is qui rapit et dispergit; et quia `bestiae' in Verbo significant cupiditates, `lupus' significat aviditatem rapiendi, ut quoque constat a locis in Verbo ubi lupus nominatur, sicut apud Matthaeum,

Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in indumentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, vii 15:

apud Johannem,

Mercenarius qui non est pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et deserit oves, fugitque, et lupus rapit eos, et dispergit oves, x 12:

similiter alibi, ut Luc. x 3, Jer. v 6, Ezech. xxii 27, Zeph. iii 3; inde patet quod per `lupum' significentur illi qui rapiunt, hic autem qui eripit ab inferno illos qui rapti sunt. Similiter se habet cum significatione lupi {1}ut cum significatione leonis, qui {2}quoque est animal rapax, de quo etiam dicitur quod rapiat rapinam, colligat spolium, et praedetur praedam, sicut hic de lupo, et tamen leo in bono sensu significat verum in potentia a bono, videatur n. 6367; similiter etiam de aliis bestiis rapacibus, sicut de pardis, de aquilis. @1 prout$ @2 etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church