Arcana Coelestia (Elliott) n. 6677

Previous Number Next Number See English 

6677. `Et si filia illa, et vivat': quod significet quod non si bonum, constat ex significatione `filiae' quod sit bonum, de qua n. 489-491, 2362; et ex significatione `vivere' quod sit quod non destruendum. Causa quod rex Aegypti dixerit quod filius occideretur, non autem filia, patet a sensu interno, qui est quod verum conarentur destruere, non autem bonum; cum enim infernales {1} infestant, tunc licet illis aggredi vera, non autem bona; causa est quia vera sunt quae oppugnari {2}possunt, non autem bona, haec tuta sunt a Domino, cumque infernales tentant aggredi bona, dejiciuntur profunde in infernum, nam ad praesentiam boni consistere nequeunt, est enim in omni bono Dominus praesens; inde est quod angeli, quia in bono sunt, tantam potestatem super infernales spiritus habeant ut unus illorum milia infernalium domare possit; {3}sciendum quod in bono {4}sit vita, nam bonum est amoris, et amor est vita hominis; si malum quod est amoris sui et mundi et est apparens bonum iis qui in illis sunt impugnat bonum quod est amoris caelestis, pugnat vita unius contra vitam alterius, et quia vita ex bono amoris caelestis est ex Divino, idcirco vita ex amore sui et mundi tunc, si collidit cum illa, incipit exstingui, {5}suffocatur enim et sic cruciantur sicut qui in agone mortis sunt; quapropter se praecipitant in infernum, ubi iterum vitam suam recuperant, videatur n. 3938, 4225, 4226, 5057, 5058; haec quoque causa est quod a malis geniis et spiritibus bonum oppugnari nequeat, ac ita quod illi non ausint bonum destruere; aliter {6} se habet cum vero, hoc non vitam habet in se, sed a bono, hoc est, per bonum a Domino. @1 i spiritus$ @2 queunt$ @3 praeterea$ @4 est$ @5 inde qui in vita mali tunc sibi apparent quasi suffocari; et quoque cruciari$ @6 i vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church