Arcana Coelestia (Elliott) n. 6678

Previous Number Next Number See English 

6678. `Et timebant obstetrices Deum': quod significet quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur, constat a significatione `timere Deum' quod sit custodire quod Divinum praecepit, nam qui Deum timent custodiunt praecepta; at quia omnis timor sanctus, et {1}inde oboedientia ac custoditio praeceptorum, sunt ex Divino, et prorsus nihil ab homine, idcirco per `timebant Deum' significatur quod a Divino custodirentur; et ex significatione `obstetricum' quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua n. (x)4588, 6673, 6675. @1 omnis obedientia et inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church