Arcana Coelestia (Elliott) n. 6751

Previous Number Next Number See English 

6751. `Et fuit ei in filium': quod significet quod inde ei vera prima, constat ex repraesentatione `filiae Pharaonis,' quae hic est `ei,' quod sit affectio scientificorum, de qua mox supra n. 6750; et ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373, hic verum primum, (m){1}nam `esse ei in filium' est esse in primis veris per scientifica, prima enim vera nascuntur ex scientificis, ac ita sunt sicut filii (c)a matre, quae est affectio scientificorum;(n) quod scientificum sit planum veris quae intellectus et fidei, videatur supra n. 6750. Procedit homo in rebus fidei cum regeneratur, paene sicut procedit in {2}rebus non fidei cum adolescit; cum adolescit, tunc sensualia sunt primum planum, dein scientifica, et super his planis postea crescit judicium, apud unum plus, apud alterum minus; cum regeneratur homo, tunc communia fidei seu rudimenta doctrinae Ecclesiae sunt primum planum, dein sunt particularia doctrinae {3}et fidei, postea successive magis interiora; haec plana sunt quae illustrantur a luce caeli; inde intellectuale, {4}et perceptivum {5} fidei et boni charitatis. @1 ita$ @2 veris I$ @3 , ita interiora ejus$ @4 seu$ @5 i veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church