Arcana Coelestia (Elliott) n. 6752

Previous Number Next Number See English 

6752. `Et vocavit nomen ejus Moscheh': quod significet quale status tunc, constat ex significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hic quale status quia cum nominatur aliquis, ipsum nomen tunc significat statum, n. 1946, 2643, 3422, 4298; quale status quod significatur, (d)est {1}quale status legis Divinae in principio apud Dominum, et {2}quale status veri Divini principio apud hominem qui regeneratur {3}. Duo sunt imprimis qui repraesentant Dominum quoad Verbum, nempe Moses et Elias, `Moses' Dominum quoad libros historicos, `Elias' quoad Prophetas; praeterea etiam sunt Elisaeus, et ultimo Johannes Baptista, quare hic est qui intelligitur per `Eliam qui venturus,' Matth. xvii 10-13; Luc. i 17; sed antequam ostendi potest quod `Moses' repraesentet legem Divinam, {4} dicendum est quid lex Divina: lex Divina in lato sensu significat totum Verbum; in minus lato significat Verbum historicum; in stricto {5} quod per Mosen scriptum est; et in strictissimo decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta; Moses legem {6} in minus lato sensu, tum in stricto, et quoque in strictissimo repraesentat. 2 Quod Lex in lato sensu sit totum Verbum, tam historicum quam propheticum, constat apud Johannem, Nos audivimus ex Lege, quod Christus (Messias) manet in aeternum, xii 34;

quod hic per `Legem' intelligatur etiam Verbum propheticum, patet, nam hoc scriptum est apud Esaiam ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; apud Davidem, Ps. cx 4; et apud Danielem, vii 13, 14: apud eundem, Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, xv 25;

similiter, nam hoc scriptum est apud Davidem, Ps. xxxv 19: apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum ac unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant, v, (x)18;

hic `Lex' in lato sensu pro toto Verbo. 3 Quod Lex in minus lato sensu sit Verbum historicum, constat apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae, vii 12;

hic distinguitur Verbum in Legem et Prophetas, et quia Verbum (x)est distinctum in Historicum et {7} Propheticum, sequitur quod per `Legem' intelligatur Verbum historicum, et per `Prophetas' Verbum propheticum: similiter apud eundem, {8} In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, xxii 38-[A.V. 40]:

{9}apud Lucam, Lex et Prophetae usque ad Johannem, abhinc regnum Dei evangelizatur, xvi 16; (x)Matth. xi 13'. 4 Quod Lex in stricto sensu sit Verbum quod scriptum est per Mosen, constat apud Mosen, Cum absolvisset Moses scribere verba Legis hujus super librum, usque dum consummavit illa; praecepit Moses Levitis portantibus arcam Jehovae, dicendo, Accipiendo librum Legis hujus, et ponite illum a latere arcae foederis Jehovae Dei vestri, Deut. xxxi 24-26;

{10}`liber Legis' pro Libris Mosis: apud eundem, Si non custodias facere omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris, Deut. xxviii 58, 61;

similiter: apud Davidem, In Lege Jehovae beneplacitum illius, et in Lege Ipsius meditatur diu et noctu, Ps. i 2;

`Lex Jehovae' pro Libris Mosis, nam nondum Libri prophetici, nec historici modo Liber Joschuae et {11} Judicum: praeter {12}in locis ubi dicitur `Lex Mosis,' de quibus in mox sequentibus. 5 Quod Lex in strictissimo sensu sint decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta, notum est, videatur {13} Jos. viii 32; sed haec Lex etiam vocatur Testimonium, Exod. xxv 16, 21. 6 Quod Moses repraesentet Legem in minus lato sensu, seu Verbum historicum, tum quoque Legem in stricto, et quoque in {14}strictissimo, constat ex illis locis ubi loco (x)Legis dicitur `Moses,' et ubi Lex vocatur `Lex Mosis,' ut apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31;

(m){15}hic per `Mosen et Prophetas' {16}simile significatur quod per `Legem et Prophetas,' {17}nempe Verbum historicum et propheticum, inde patet quod `Moses' sit Lex seu Verbum historicum:(n) apud eundem, Jesus incipiens a Mose et ab omnibus prophetis, et interpretatus est in omnibus scripturis, quae ad Ipsum pertinerent, xxiv (x)27:

apud eundem, Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmis de Me, xxiv 44:

apud Johannem, Philippus dixit, Quem scripsit Moses (m)in Lege {18}, invenimus Jesum, i 46 [A.V. 45]:

apud eundem,(n) In Lege Moses nobis praecepit, viii 5:

apud Danielem, Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus (c)Ipsi. Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum {19} venit super nos, ix 11, 13:

{20} apud Joschuam, Joschua scripsit super lapide altaris copiam Legis Mosis, viii 32;

7 `Lex Mosis' dicitur quia per `Mosen' repraesentatur Dominus quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, {21} in [minus] lato sensu quoad Verbum historicum; inde {22}est quod tribuatur Mosi, quod (t)est Domini, ut apud Johannem, Moses dedit vobis Legem: Moses dedit vobis circumcisionem; si circumcisionem accipit homo in sabbato, ita ut non solvatur Lex Mosis, vii 19, 22, 23:

apud Marcum, Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam, vii 10:

apud eundem, Jesus respondens dixit illis, Quid vobis praecepit Moses? Dixerunt, Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere, x (x)3, 4:

et quia ob repraesentationem tribuitur Mosi, quod Domini est, dicitur et `Lex Mosis,' et `Lex Domini,' apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam ut sisterent Domino quemadmodum scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et ut darent sacrificium juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum et duos pullos (x)columbarum, ii 22-24, 39. 8 Quia `Moses' repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum, Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum, Exod. xix 9;

`in nebula nubis' dicitur quia per `nubem' intelligitur Verbum in littera; inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod intraverit `in nubem,' Exod. xx 18, xxiv 2, 18, (x)xxxiv 2-5; quod `nubes' sit sensus litteralis Verbi, videatur Praefatio 9 ad Gen. xviii, tum n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; et quia repraesentabat Legem seu Verbum, ideo quoque, Cum {23}descendit de monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus cum loqueretur; et dabat super facies suas velamen, Exod. xxxiv 28 ad fin.;

`radiatio {24}facierum' significabat internum Legis, nam {25}hoc est in luce caeli, et ideo vocatur gloria, n. 5922, {26} et `velamen' significabat externum {27}Legis; quod `velaret faciem cum loqueretur cum populo,' erat quia internum illi obtectum erat, (c)et ita obscuratum (d)isti populo ut non sustinuerint aliquid lucis inde; quod `facies' sit internum, videatur n. 1999, 2434, (x)3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, 5695. Quia per `Mosen' repraesentabatur Dominus quoad Verbum historicum, et per `Eliam' Dominus quoad Verbum propheticum, idcirco cum transformatus Dominus, Visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes, Matth. xvii 3; nec alii cum Domino, {28}quando in mundo Divinum Ipsius apparuit, colloqui potuerunt quam qui repraesentabant Verbum, nam collocutio {29} cum Domino est per Verbum{30}; quod `Elias' repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 5247 fin; et quia uterque, 10 tam `Moses' quam `Elias,' simul repraesentabat totum Verbum, idcirco ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, {31}memoratur uterque apud Malachiam, Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 22-24 [A.V. iv 4-6];

involvunt illa, quod praecederet qui annuntiaret Adventum {32} secundum Verbum. @1 qualis [or qualiter] lex Divina$ @2 verum Divinum$ @3 i, nam Moses hic repraesentat Dominum quoad Legem Divinam in principio et verum Divinum apud hominem qui regeneratur$ @4 i prius$ @5 i sensu Verbum$ @6 i Divinam$ @7 i in$ @8 i Omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt, xi 13: apud eundem,$ @9 i et$ @10 i hic$ @11 i Liber$ @12 d in i a$ @13 i Exod. xxv:$ @14 strictiori$ @15 quod$ @16 idem significetur ac$ @17 quod per Legem et Prophetas intelligantur Verbum tam Historicum quam Propheticum, supra videatur; et quia omne Verbum intelligitur, et per prophetas Verbum propheticum, patet quod per Mosen...(about 8 to 10 undeciphered words follow here).$ @18 i et Prophetis$ @19 i hoc$ @20 i et in strictissimo sensu pro Decem praeceptis.$ @21 i et$ @22 quoque tribuitur$ @23 descenderet$ @24 facies$ @25 internum est$ @26 i et est in luce coeli,$ @27 ejus$ @28 cum$ @29 i Domini cum angelis et cum homine, et reciproca horum$ @30 i, Verbum enim scriptum est aeque pro Angelis ac pro homine$ @31 After idcirco$ @32 Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church