Arcana Coelestia (Elliott) n. 6753

Previous Number Next Number See English 

6753. `Et dixit, Quia ex aquis eduxi illum': quod significet liberationem a falsis, constat ex significatione `aquarum,' hic aquarum fluminis Aegypti, quod sint falsa, de qua n. 6693; et ex significatione `educere' quod sit liberatio. In his verbis continetur quale status quod significatur per `nomen Moschis' quod quale in sensu supremo involvit quod Dominus ut lex Divina quoad Humanum fieret, liberaverit {1} ab omni falso quod Humano Suo a matre adhaesit, et hoc usque dum {2}factus est Divina Lex, hoc est, Ipsum Divinum Verum, et postmodum cum glorificatus, factus est Divinum Bonum, quod est Esse Divini Veri seu Jehovah. @1 i id$ @2 After Verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church