Arcana Coelestia (Elliott) n. 7052

Previous Number Next Number See English 

7052. Vers. 27-31. Et dixit Jehovah ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte Dei, et osculatus illum. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit Jehovah filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se. `Et dixit Jehovah ad Aharonem' significat verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino: `Vade obviam Moschi' significat quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente: `desertum' significat ubi non ita prius est: `et ivit, et occurrit illi in monte Dei' significat conjunctionem in bono amoris ibi: `et osculatus illum' significat affectionem conjunctionis: `et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae' significat influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae: `quibus misit illum' significat quae procedunt: `et omnia signa quae praecepit illi' significat illustrationem et inde confirmationem simul: `et ivit Moscheh et Aharon' significat vitam conjunctionis utriusque: `et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis' significat praecipua sapientiae quae Ecclesiae spirituali: `et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen' significat doctrinam inde a Divino: `et fecit signa ad oculos populi' significat confirmationem ad captum: `et credidit populus, et audiverunt' significat fidem et spem: `quod visitaverit Jehovah filios Israelis' significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini: `et quod viderit afflictionem illorum' significat post tantas tentationes: `et inflexerunt se et incurvaverunt se' significat humiliationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church