Arcana Coelestia (Elliott) n. 7053

Previous Number Next Number See English 

7053. `Et dixit Jehovah ad Aharonem': quod significet verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino, constat a significatione `dixit' quod sit perceptio, de qua saepius; inde `dixit Jehovah' est perceptio a Divino; et a repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina veri ei boni, de qua n. 6998, 7009, ita verum ejus; nam omnis doctrina est veri, agit enim doctrina de vero et inde bono, quae doctrina fidei dicitur, et agit de bono et inde vero, quae doctrina charitatis vocaturi sed utraque est veri {1}. @1 i, quod omne doctrinae sit verum, est quia se refert ad intellectum; sed omne quod se refert ad voluntatem est bonum quia id est vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church