Arcana Coelestia (Elliott) n. 7295

Previous Number Next Number See English 

7295. `Et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone et servis ejus, et factus in serpentem aqueum': quod significet quod merae fallaciae et inde falsa regnarent apud illos, constat ex significatione `projicere baculum' quod sit ostendere potentiam, de qua mox supra n. 7292; ex repraesentatione `Pharaonis et servorum illius' quod sint qui per falsa infestant {1}; et ex significatione `(x)serpentis aquei' quod sint {2} fallaciae et inde falsa, de qua {3} mox supra n. 7293. 2 Hoc prodigium significat primam admonitionem apud illos qui infestant, ut desistant; cum malis enim qui in altera vita infestant probos, ita se habet: primum cum illuc e mundo veniunt, habent sibi adjunctos spiritus bonos et {4} angelos sicut cum vixerunt homines in corpore, nam homines etiam mali habent quoque angelos {5} apud se, ex causa ut possint, si velint, vertere se ad caelum, et recipere influxum {6}inde, et reformari; inde est, {7}quia omne vitae sequitur, quod primum associati sint angelis; sed cum tales sunt ex vita in mundo, ut recipere influxum veri et boni e caelo non possint, tunc angeli et spiritus boni per gradus ab illis recedunt; et sicut illi recedunt, ita minus et minus rationales fiunt; {8}rationales enim esse est per 3 caelum a Domino; primus gradus ablationis {9}et deprivationis influxus veri et boni est qui hic describitur per `baculum Aharonis versum in serpentem,' per quod significatur quod merae fallaciae regnarent, et inde falsa; secundus gradus describitur per `aquas Aegypti versas in sanguinem,' per quod significatur quod ipsa vera falsificata sint; tertius gradus est quod `ex aquis prorepserint ranae,' {10}per quod significantur ratiocinia ex meris falsis, et sic porro; per tales etiam gradus mali in altera vita deprivantur {11}intellectu veri et boni. @1 i, de qua prius$ @2 i merae$ @3 i etiam$ @4 i quoque$ @5 i e coelo$ @6 d inde i e coelo$ @7 quod quoque in altera vita cum primum e mundo veniunt, angelos sibi adjunctos habeant$ @8 rationalis$ @9 seu$ @10 significat$ @11 intellectuali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church