Arcana Coelestia (Elliott) n. 7296

Previous Number Next Number See English 

7296. `Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores': quod significet abusum ordinis Divini, constat ex significatione `sapientum' quod sint qui in scientia rerum spiritualium, et correspondentiae illarum cum naturalibus; qui illa {1}investigabant et docebant dicebantur apud illos sapientes, nam erant mystica; et quia Aegyptii talibus incumbebant, se vocabant `filium sapientum' et `regum antiquitatis,' ut patet apud Esaiam, Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? xix 11;

Aegyptii {2} scientias rerum vocabant sapientiam, ut quoque Chaldaei, Jer. 1 35; et ex significatione `praestigiatorum' quod sint qui {3}pervertunt Divinum ordinem, ita qui leges ordinis; quod praestigiae et magiae non aliud sint, constare potest a praestigiatoribus et magis in altera vita, ubi abundant; nam qui in vita corporis usi sunt astu et excogitarunt plures artes defraudandi alios et tandem {4}ex successu omnia tribuerunt propriae prudentiae, illi in altera vita addiscunt magica, quae non aliud sunt quam abusus ordinis Divini, imprimis correspondentiarum; nam secundum ordinem Divinum est ut omnia et singula correspondeant, sicut pro exemplo, manus, brachia, {5}humeri' correspondent potentiae, et inde quoque baculus, idcirco baculos sibi formant, tum quoque repraesentative sistunt humeros, brachia, et manus, et sic exercent potentiam magicam; ita in mille et mille aliis; abusus ordinis et correspondentiarum est cum illa quae ordinis sunt non applicantur ad fines bonos sed ad fines malos, sicut ad finem imperandi super alios et ad finem perdendi, {6}finis enim ordinis est salvatio, ita omnibus bonum facere; inde nunc patet quid per abusum ordinis, qui significatur per `praestigiatores,' intelligitur. @1 investigant$ @2 i quoque$ @3 invertunt$ @4 qui omnem rerum successum$ @5 humerus$ @6 ipsa enim finis ordinis est ut potentia procedat a Divino, ad salvandum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church