Arcana Coelestia (Elliott) n. 7906

Previous Number Next Number See English 

7906. `Fermentum non invenietur in domibus vestris': quod significet quod prorsus nihil falsi accedet ad bonum, constat ex significatione `fermenti' quod sit falsum, de qua sequitur; et ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 3652, 3720, 4982, 7833-7835. Quod `fermentum' sit falsum, constare potest ab illis locis ubi fermentum ac fermentatum, tum ubi azymum (c)et infermentatum, nominantur, prout apud Matthaeum, Jesus dixit, Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum; postea intellexerunt discipuli quod non dixisset ut caverent a fermento panis, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, xvi 6, 12;

ibi `fermentum' manifeste pro falsa doctrina. Quia `fermentum' significabat falsum, interdictum fuit Sacrificare super {1}fermentato sanguinem sacrificii, Exod. xxiii 18, xxxiv 25;

per `sanguinem' enim `sacrificii' significabatur sanctum verum, ita verum ab omni falso purum, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850: tum statutum quod Minhah quae offereretur super altari non coqueretur fermentata, Lev. vi [8,] 9, 10 [A.V. 15-17]:

{2}quodque Placentae et lagana {3}etiam essent infermentata, Lev. vii 11-13 [A.V. 15-17]. 2 Quod fermentatum et infermentatum ulterius attinet, sciendum quod purificatio veri a falso apud hominem nusquam existere possit absque fermentatione ita dicta, hoc est, absque falsi pugna cum vero et veri cum falso; sed postquam pugna exstiterat ac verum vicerat, tunc falsum sicut faex decidit et verum existit purificatum; {4}prout vinum, quod post fermentationem clarescit faecibus ad fundum decidentibus; fermentatio illa, seu pugna, existit imprimis cum vertitur status apud hominem, nempe cum ille incipit agere ex bono quod charitatis, et non ut prius ex vero quod fidei; nam status (t)non adhuc purificatus est cum homo agit ex vero fidei, at tunc purificatus est cum ex bono quod charitatis, tunc enim ex voluntate agit, prius modo ex intellectu. 3 Pugnae spirituales seu tentationes sunt fermentationes in spirituali sensu, nam tunc falsa se volunt conjungere veris, sed vera respuunt illa, et tandem dejiciunt illa quasi ad fundum, proinde defaecant; in hoc sensu intelligendum {5} quod Dominus de fermento docet apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum fermento quod accipiens mulier abscondidit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, xiii 33;

`farina' est verum ex quo bonum: tum apud Hoscheam, Omnes adulterantes, sicut clibanus incensus a pistore, cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem ejus, vii 4. Quia, ut dictum, apud hominem tales pugnae quae per `fermentationes' significantur in statu ante novum vitae {6} existunt, idcirco etiam statutum est quod cum Minhah nova festo primitiarum (x)adferretur, panis motitationis, fermentata coqueretur, et quod id primitiae Jehovae, Lev. xxi 16, 17. @1 fermento T$ @2 quod$ @3 quae etiam offerentur$ @4 sicut$ @5 i est$ @6 i homini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church