Arcana Coelestia (Elliott) n. 7907

Previous Number Next Number See English 

7907. `Quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis': quod significet quod qui bono suo adjungit falsum damnatus sit, constat (x)ex significatione `comedere' quod sit appropriare, de qua n. 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745, ita quoque conjungere, n. 2187, nam qui aliquid (t)sibi appropriat, is sibi id conjungit; ex significatione `fermentati' quod sit falsum, de qua nunc supra n. 7906; ex significatione `exscindi' quod sit separari et damnari, de qua n. 7889; ex significatione `animae' quod sit homo; et ex significatione `coetus Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7830, 7843; ex his patet quod per `omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis' significetur quod qui bono suo adjungit falsum separabitur ab Ecclesia spirituali et damnatus erit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church