Arcana Coelestia (Elliott) n. 8148

Previous Number Next Number See English 

8148. `Et sumpsit sescentos currus electos': quod significet omnia et singula doctrinalia falsi quae fidei separatae in suo ordine, constat ex significatione numeri `sescentorum' quod sint omnia et singula veri et boni fidei {1} in uno complexu, ita in opposito sensi omnia et singula falsi et mali fidei separatae a charitate; quod haec per `sescenta' significentur, constare potest ex illis quae de numero sescentorum milium n. 7973 ostensa sunt; et ex significatione `curruum' quod sint doctrinalia fidei, hic fidei separatae, de qua mox supra n. 8146; per `currus electos' significantur doctrinalia {2}illius fidei praecipua, ex quibus reliqua dependent; quae ab illis dependent, seu illis serviunt, significantur per `currus Aegypti,' de quibus mox {3}sequitur. 2 Sciendum quod haec falsa, quae hic per `Pharaonem, exercitum, et populum illius,' tum per `currus, equos, et equites illius' significantur, sunt praecipue falsa illorum qui in fide persuasiva sunt, hoc est, qui persuadent sibi quod doctrinalia Ecclesiae {4}in qua sunt vera sint, et tamen in vita mali sunt; fides persuasiva datur cum malo vitae, non autem fides salvifica, nam fides persuasiva est persuasio quod vera sint omnia quae doctrinae Ecclesiae {5}, non propter verum, nec propter vitam, ne quidem propter salutem, nam hanc vix credunt, sed propter lucrationes, hoc est, propter {6}aucupandos honores et opes, et {7}propter famam, illorum causa; ut talia lucrentur, discunt {8}doctrinalia, ita non ob finem ut serviant Ecclesiae ac saluti animarum, sed ut sibi et suis; quare illis perinde est, sive doctrinalia illa sint vera vel falsa; hoc non curant, minus inquirunt, nam in nulla affectione veri propter verum sunt; sed illa qualiacumque {9}sunt, confirmant, et cum confirmaverunt, (t)persuadent sibi quod vera sint, non cogitantes quod confirmari queant aeque falsa ac vera, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950; inde fides persuasiva; quae quia non pro fine 3 habet ac intuetur proximum, et ejus bonum, ita nec Dominum, sed se et mundum, hoc est, honores et lucrum, conjungitur illa cum malo vitae, non autem cum bono vitae, nam fides cum hoc conjuncta est salvifica; haec fides datur a Domino, illa autem est ab ipso homine; illa manet in aeternum, haec dissipatur in altera vita; etiam dissipatur in mundo si nihil per illam lucrantur; at quamdiu lucrantur, militant pro illa sicut pro ipso caelo, cum tamen non pro illa sed pro se; nam illa quae fidei sunt, hoc est, doctrinalia, sunt illis pro mediis ad finem, {10}hoc est, ad eminentiam et opulentiam; qui in hac fide sunt in mundo, aegre possunt distingui ab illis qui in fide salvifica, nam loquuntur et praedicant ex ardore sicut zeli pro {11}doctrinali, sed est ardor ex igne amoris sui et mundi. 4 Hi sunt qui imprimis per `Pharaonem' et `Aegyptios' significantur, et qui in altera vita quoad (x)fidem illam vastantur, qua vastata, sunt illi in meris falsis ex malo; nam falsa tunc erumpunt ex malo; omne enim malum secum habet suum falsum, conjuncta enim sunt; {12}et falsa illa apparent cum relinquuntur malo vitae suae; malum tunc est quasi ignis, et falsa sunt sicut lumen inde. Hoc genus mali et inde falsi prorsus differt a generibus aliorum malorum et inde falsorum; {13}est detestabilius reliquis, quia est contra bona et vera fidei, et inde {14}isti malo profanatio inest; profanatio est agnitio veri et boni, et usque vita contra illa, n. 593, 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3898, 4289, 4601, (x)6959, (t)6963, 6971. @1 i conjunctae charitati$ @2 falsi$ @3 dicitur$ @4 illorum sint vera$ @5 i sunt$ @6 aucupandum$ @7 famam propter illa$ @8 doctrinalia Ecclesiae in qua sunt, non ut serviant Ecclesiae sed ut sibi; quare illis perinde est, num doctrinalia Ecclesiae in qua sunt vera sint vel falsa$ @9 sint$ @10 qui est ipse et mundus$ @11 vero$ @12 falsum illud apparet$ @13 ac detestabilius est$ @14 ei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church