Arcana Coelestia (Elliott) n. 8149

Previous Number Next Number See English 

8149. `Et omnes currus Aegypti': quod significet etiam doctrinalia falsi {1}servient illis, constat ex significatione `curruum Pharaonis' quod sint doctrinalia falsi praecipua, a quibus reliqua dependent, inde per `currus {2}Aegypti' significantur doctrinalia falsi quae illis inserviunt, de quibus nunc supra n. (x)8148; nam per `regem et illius currus' significantur principalia, at per `populum' seu per `Aegyptios,' et `illorum currus,' significantur secundaria. (s)Doctrinalia Ecclesiae apud illos qui in malo vitae sunt dicuntur doctrinalia falsi, tametsi possunt esse quoad partem, minorem aut majorem, vera; causa est quia vera apud illos qui in malo vitae sunt, quantum ad illos, non sunt vera, per applicationem enim ad malum quod vitae, exuunt essentiam veri, et induunt naturam falsi, nam spectant ad malum cui se conjungunt; malo conjungi vera nequeunt, nisi haec falsificentur, quod fit per interpretationes sinistras et sic perversiones; inde est quod doctrinalia Ecclesiae apud illos dicantur doctrinalia falsi, tametsi vera fuerint; nam canon est quod vera apud illos qui in malo vitae sunt falsificentur; ac falsa apud illos qui in bono vitae sunt verificentur; quod falsa apud hos verificentur, est quia applicantur ut concordent bono, {3}sic ipsae ruditates falsi absterguntur, videatur n. 8051.(s) @1 inservientia I$ @2 Aegyptios$ @3 S first wrote et sic them d sic and i after falsi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church