Arcana Coelestia (Elliott) n. 8150

Previous Number Next Number See English 

8150. `Et {1}tertiani duces super omnes illius': quod significet sub communibus in ordinem redacta, constat ex significatione `tertianorum ducum' quod sint communia sub quibus particularia; quod `tertiani duces' id significent, est quia `tria,' a quibus tertiani dicuntur, {2}significant completum (c)et integrum, n. 2788, 4495, 7715, ac `duces' praecipua; haec simul cum illis sunt communia, nam sub communibus ordinantur omnia et singula quae erunt in serie; ordinatio sub communibus facit ut singula unum agant, {3}utque in forma sint, et habeant quale simul; de communibus, quod sub illis particularia, et sub his singularia, videatur n. 920, 2384, 3739, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208, 5339, 6115, 6146. @1 Heb (shalishim) means thirds or third men. Each was an officer, it is thought, accompanying a driver and a warrior.$ @2 significent$ @3 se habent comparative sicut colligatio, seu confasciatio plurium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church