Arcana Coelestia (Elliott) n. 8184

Previous Number Next Number See English 

8184. `Diffinde illud': quod significet dissipationem falsi inde, constat ex significatione `diffindere mare illud' quod sit dissipare falsa ex malo quae in illo inferno; falsa enim ibi apparent sicut aquae, secundum illa quae supra n. 8099, 8137, 8148, ostensa sunt; cum enim columna angelica, in qua Dominus est praesens, pervadit illud, tunc falsa recedunt, consequenter ibi aquae, quae sunt falsa, disparantur; inde patet quod per `diffindere mare' significetur dissipatio falsorum quae inferni quod per `mare Suph' repraesentatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church