Arcana Coelestia (Elliott) n. 8185

Previous Number Next Number See English 

8185. `Et veniant filii Israelis in medium maris in arido': quod significet ut transeant illi qui ab Ecclesia spirituali tuto et absque influxu falsi, constat (c)ex significatione `venire' seu intrare `{1}in medium' quod sit transire; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione `in arido' quod sit tuto et absque influxu falsi; per `aquas' enim illius maris significantur falsa ex malo, n. 8137, 8138, inde per `aridum' significatur absque falso; simile per `aridum' et `arefacere' significatur apud Davidem, Tu confregisti capita Leviathanis, Tu fidisti fontem et fluvium, Tu arefecisti fluvios roboris, Ps. lxxiv 14, 15;

2 `arefacere fluvios roboris' pro dissipare falsa potentiora: apud Sachariam, Congregabo illos, quia redimam illos; reducam illos e terra Aegypti, et ex Assyria congregabo illos; et ad terram Gileadis et Libanum adducam illos; transibit per mare angustiae; sed percutiet in mari fluctus, et arefaciet omnes profundidates fluminis: et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet; et potentes reddam illos in Jehovah, x 8 ad fin.;

ibi agitur de illis qui fidunt sibi suaeque sapientiae in spiritualibus; {2}ut et de dissipatione falsorum {3} per tentationes; `terra Aegypti' pro scientificis; `Assyria' pro ratiociniis inde; `transire mare angustiae' pro tentationibus; `percutere in mari fluctus, et arefacere profunditates fluminis' pro dissipare falsa inde; `{4}dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet' pro quod non fident amplius suae sapientiae, sed sapientiae a Domino, quod significatur per `potentes {5}reddam illos in Jehovah': pariter apud Esaiam, 3 Dicens (x)Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini, et vastitates ejus erigam; dicens abysso, Exsiccare, et fluvios tuos arefaciam, xliv 26, 27;

`dicere abysso exsiccare, et fluvios ejus arefacere' pro dissipare mala (c)et falsa. Ubi autem `aquae' significant vera, ibi `arefactio' significat statum non veri seu absque vero, ut apud Esaiam, Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, (x)xliv 3;

`aquae et rivuli' pro veris, `arida' pro ubi non verum: apud Jeremiam, 4 {6}Gladie contra Chaldaeos, et contra habitatores Babelis; {6}gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, {6}siccitas super aquas ejus ut exarescant, l 35, 37, 38;

`Chaldaei' pro illis qui profanant vera, et `habitatores Babelis' pro illis qui profanant bona, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; `gladius' pro vero pugnante contra falsum, et {7}pro falso pugnante contra verum, et inde pro vastatione, n. 2799, 4499, 6353, 7102; `equi' pro intellectuali, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; `currus' pro doctrinalibus, n. 5321, 8146, 8148; `siccitas super aquas ut exarescant' pro quod in veris nihil vitae, ex falsificatione. Ubi autem `aridum' seu `arefactio' in Verbo dicitur de aliis rebus, sicut de arboribus, de herbis, de messe, de ossibus, significatur contrarium quod per illa; ipsa terra etiam vocatur arida respective ad mare, et tunc `arida' praedicatur de bono, ac `mare' de vero. @1 per I$ @2 ac$ @3 i inde$ @4 dejici$ @5 tunc reddi$ @6 Heb. (herebh)$ @7 falsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church