Arcana Coelestia (Elliott) n. 8280

Previous Number Next Number See English 

8280. Vers. 6-10. Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore; dextra Tua, Jehovah, confringis hostem. Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi; emittis excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam. Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta, coagulatae abyssi in corde maris. Dixit hostis, Persequar, assequar, dividam spolium, implebitur illis anima mea, evacuabo gladium meum, expellet illos manus mea. Spirasti vento Tuo, {1}contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus. `Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore' significat omnipotentiam Domini ostensam: `dextra Tua, Jehovah, confringis hostem' significat omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur: `et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi' significat quod ex Divino opposita ut nihili rejiciantur: `emittis (x)excandescentiam Tuam' significat cupiditatum furorem et conatum violentiam inferendi apud malos: `comedit illos sicut stipulam' significat inde devastationem et damnationem ex seipsis: `et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae' significat falsa in anum collecta per praesentiam caeli: `constiterunt sicut cumulus fluenta' significat quod continue conantes malum ne hilum possent infestare: `congelatae abyssi in corde maris' significat quod merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui nequicquam possint emergere: `dixit hostis' significat cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Domini Adventum: `Persequar' significat infestationem: `assequar' significat subjugationem: `dividam spolium' significat servitium: `implebitur anima mea' significat jucundum: `evacuabo gladium' significat pugnam falsi ex malo continuam: `expellet illos manus mea' significat quod ex potentia destruetur caelum: `spirasti vento (x)Tuo' significat praesentiam Domini cum angelis: `contexit illos mare' significat quod omne falsum quod illis obstipaverit: `profundum petierunt sicut plumbum' significat quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo: `in aquis ingentibus' significat circumfusionem a falsorum immensa copia. @1 contegit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church